Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Monasterio Clariss. de Pogeto ecclesiam parochialem s. Martini incorporat.1
-
1345, ianuarii 4, Avinione.
-
1345
-
Ad perpetuam rei memoriam.
Pia religiosarum personarum vota, quae laudibus divinis ferventer invigilant et virtutum cultui sine intermissione desudant, aure benigno suscipere et promptis delectamur affectibus adimplere. Sane pro parte dilectarum in Christo filiarum ‥ abbatissae et sororum monasterii sancti Marcelli de Pogeto prope Castrum novum de Vallibus ordinis sanctae Clarae Caturcen. dioecesis, quibus ex speciali concessione sedis apostolicae bona licet in communi habere, nobis exhibita petitio continebat, quod olim venerabilis frater noster Bertrandus episcopus Ostiensis, tunc tituli sancti Marcelli presbyter cardinalis, auctoritate quarumdem litterarum fel. rec. Ioannis papae XXII praedecessoris nostri eidem super hoc specialiter concessaruma ... monasterium sancti Marcelli praefatum in patrimoniali suo hospitio sito infra parochialem ecclesiam sancti Martini de Castro novo de Vallibus praedicto construxit atque pro sustentatione ipsarum abbatissae et sororum ipsius monasterii et certorum numero servientium deputatorum ad earumdem servitium dotavit de patrimonialibus bonis suis quodque in eodem monasterio ex devotione nobilium et aliarum personarum illarum partium, etiam cupientium filias suas et puellas alias inibi conditori omnium famulari, sororum adeo numerus excrevit, quod ipsorum bonorum in huiusmodi dotem datorum et aliorum etiam per dictum episcopum postea pro eis acquisitorum ad sustentationem congruam dictarum abbatissae, sororum et aliorum praemissorum in eodem monasterio morantium facultates sufficere minime dignoscuntur. Quare nobis pro parte dictarum abbatissae et sororum extitit humiliter supplicatum, ut eidem monasterio ad supportationem expensarum et onerum ipsi monasterio incumbentium parochialem ecclesiam sancti Martini de Castro novo praefatam, quam praefatus episcopus Hostiensis ex concessione et dispensatione sedis apostolicae noscitur obtinere et quam ecclesiam idem episcopus cum eius annexis seu dependentibus ac omnibus iuribus et pertinentiis suis libere intendebat dimittere, praefato monasterio unire, incorporare et annectere auctoritate apostolica dignaremur. Nos igitur, praefati episcopi super hoc nobis humiliter supplicantis et ipsarum abbatissae et sororum in hac parte supplicationibus inclinati, praefatam parochialem ecclesiam sancti Martini cum annexis et dependentibus ab eadem ac omnibus iuribus et pertinentiis suis monasterio praedicto sancti Marcelli auctoritate praefata in perpetuum incorporamus, annectimus et unimus: volentes, quod dictus episcopus ecclesiam ipsam sancti Martini cum dictis annexis et dependentibus ab eadem, quam ut praefertur obtinet, ex nunc realiter, prout ad id se sponte obtulit, dimittere teneatur. Et insuper ex nunc in dicta ecclesia perpetuam vicariam ac perpetuum vicarium eadem auctoritate perpetuo esse statuimus et etiam ordinamus, decernentes, quod, postquam eidem vicariae per nos hac vice de vicario provisum fuerit, eiusdem vicariae collatio ac vicarii ipsius institutio, cum eam vacare contingat, ex tunc in posterum spectet ad loci ordinarium, ad quem dictae ecclesiae collatio ut asseritur alias pertinebat; et ut per eumdem vicarium animarum cura, quae eidem ecclesiae eiusque dependentibus et annexis praedictis imminet, exerceatur debite et deserviatur in ea laudabiliter in divinis, ac etiam omnium controversiarum et litigiorum, quae inter vicarium dictae ecclesiae, qui erit pro tempore, et abbatissam et sorores praefatas quomodolibet verti possent, vitentur anfractus et cesset omnis materia quaestionis, medietatem omnium fructuum, reddituum et proventuum, iurium et obventionum dictae ecclesiae sancti Martini ac annexarum et dependentium praedictarum, quae per rectorem ecclesiae supradictae sancti Martini consueverunt percipi et haberi et percipiuntur etiam per eum ratione ipsius ecclesiae de praesenti, praedictae vicariae per eius vicarium in antea percipiendam assignamus et etiam deputamus pro eiusdem vicarii congrua portione, ex qua dictus vicarius valeat sustentari, episcopalia iura solvere aliaque eiusdem vicariae et ecclesiae ac annexis et dependentibus ab illa onera sibi incumbentia supportare: alia medietate fructuum, reddituum, proventuum, iurium et obventionum praefatorum ad praefatum monasterium libera remanente pro ipsius monasterii necessitatibus et oneribus facilius supportandis: cuius quidem medietatis ipsa abbatissa et sorores praefati monasterii per se vel alium seu alios earum nomine possessionem ex nunc apprehendere, tenere et in proprios usus convertere libere valeant, dioecesani loci et cuiuscumque alterius licentia minime requisita; non obstantibus etc. Nulli ergo etc. Datum Avinione II nonas ianuarii anno tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°300., p.157
-
Reg. Vat. t. 165 (Clem. VI a. 3, l. 2, p. 2), ep. 507; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI n. 77. Cfr. supra n. 150 et infra n. 343, 457, 613.
1 -
(a) Quae quidem desiderantur.