Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Sorori Clarae, olim Sanciae reginae Siciliae, moniali mon. s. Crucis Neapolitan. ord. s. Clarae, concedit facultatem eligendi confessarium proprium.1
-
1344, decembris 14, Avinione.
-
1344
-
Dilectae in Christo filiae Clarae sorori monasterii sanctae Crucis Neapolitan. ordinis sanctae Clarae, olim Sanciae reginae Siciliae.
Eximiae tuae devotionis sinceritas, qua nos et sedem apostolicam revereris, digne nos excitat et inducit, ut illa tibi favorabiliter concedamus, per quae, sicut pie desideras, tuae salutem animae Deo propitio consequaris. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati, ut, postquam tu in monasterio sanctae Crucis Neapolitan. ordinis sanctae Clarae, in quo nuper regularem ipsius ordinis habitum recepisti, professionem emiseris, et etiam ante, dum in probatione fueris, dilectis filiis ministro provinciali Terrae laboris ac guardiano fratrum in dicto monasterio commorantium ordinis Minorum et dilecta in Christo filia abbatissa ipsius monasterii aliisque superioribus tuis super hoc minime requisitis nec non constitutionibus eiusdem monasterii et ordinum ac aliis quibuscumque contrariis non obstantibus, unum vel plures, semel et pluries, idoneos et discretos in tuos possis eligere et assumere confessores, qui auctoritate apostolica, quotiens tibi fuerit opportunum, confessione tua diligenter audita pro commissis debitam tibi absolutionem impendant et iniungant poenitentiam salutarem et alia, quae de iure fuerint iniungenda, devotioni tuae tenore praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione XIX kalendas ianuarii anno tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°298., pp.-156
-
Reg. Vat. t. 164 (Clem. VI a. 2, l. 2, p. 1), ep. 583; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI n. 74. Expleto viduitatis anno Sancia regina Siciliae, quod diu in votis habuit, monasterium s. Crucis Neapolitan. a se paulo ante fundatum (cfr. supra n. 84) ingressa est ordinem s. Clarae iuxta rigorem primae regulae professura. Paucis ante ingressum diebus regios redditus et alias quas habuit facultates pauperibus et in pios usus distribuendos commisit viris quibusdam nobilibus, summam tamen praecipuamque rerum curam commisit Guilelmo episcopo Scalen. (a. 1342 per electionem capituli, ut videtur, non per provisionem apostolicam promoto, cfr. Wadd. Ann. ed. Romae a. 1733 t. VII, p. 596), suo olim confessario et fido consiliario, ex ord. Min., et Roberto de Mileto militi. Non solum has ordinationes sed etiam indulta Roberti mariti sui defuncti et Ioannae reginae Siciliae circa reddituum suorum dispensationem sibi concessa petiit a Clem. VI confirmari, id quod S. P. aliis litteris eodem die cum praesentibus datis (Reg. Vat. t. 165, f. 224, ep. 668, quas legas apud Wadd. l. c. n. 75 et 76) fecit. Ipsa autem Sancia e manibus Fortanerii ministri generalis humilem Clarissarum habitum suscepit, a quo imponi sibi Clarae de s. Cruce nomen impetravit. Sanctissime obiit die 28 iulii a. 1345, quin tamen professionem ipsius ordinis s. Clarae (nisi in articulo mortis) emiserit. Cfr. supra n. 255 atque infra n. 302 et 335.
1