Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Guidoni regi Armeniae ad ea, quae nuntii ipsius, inter quos fuit Daniel Minorita, proponebant, respondet.1
-
1344, septembris 11, apud Villam novam.
-
1344
-
Carissimo in Christo filio Guidoni regi Armeniae illustri.
Pridem ad nostram venientes praesentiam et tuae celsitudinis litteras praesentantes venerabiles fratres nostros Ioannem Mascaren. et Antonium Trebisonen. episcopos ac dilectos filios Danielem Armenum ordinis fratrum Minorum et nobilem virum Gregorium de Sargiis militem, ambaxiatores et nuncios regios, benigne recepimus, et quae ipsi super ambaxiata sua curaverunt coram nobis proponere praedictaeque continebant litterae, favorabiliter et patienter audivimus et pleno collegimus intellectu. Et quamvis, fili carissime, tam ex propositis per ipsos ambaxiatores et nuncios quam aliorum fide dignorum relatibus comperimus nimium displicenter, quod per nonnullos Armenos contra veritatem fidei catholicae, quam ad salutem docet, tenet et praedicat sacrosancta Romana ecclesia, mater omnium fidelium et magistra, foventur, tenentur et docentur in aliquibus articulis execrandi et detestandi errores in aliquibus partibus dicti regni: speramus tamen, quod tu, fili dilectissime, qui, sicut laetanter admodum intelleximus, velut princeps christianissimus et eiusdem fidei splendore praefulgidus ad eam colendam et dilatandam studiis devotis et ferventibus te impendis, ad tollendos et radicitus extirpandos huiusmodi et quosvis errores alios obnubilantes claritatem eiusdem fidei de medio fidelium dicti regni operosis tibique apud Deum non parum meritoriis sollicitudinibus effectualiter laborabis. Ex quo quidem, si hoc, ut desideranter optamus et efficaciter petimus, feceris, proculdubio tuus et regni tui praedicti status continuis prosperabitur successibus, et ecclesia, quae sic cum fide ipsa communionem habet indivisibilem, quod una in honore non habita nequit altera honorari, nec derogatur quomodolibet fidei, quominus ecclesiae detrahatur, tibi tamquam praedilectissimo filio intra ipsius ecclesiae brachia dulciter recumbenti aderit, quantum poterit, consiliis, auxiliis et favoribus opportunis; et nihilominus ex his et aliis tuis meritoriis operibus, quibus assistente tibi gratia illius, qui dat regnare principibus, ut in Domino confidimus, insudabis, post coronam regni temporalis, quod obtines, coronam perennem et immarcescibilem regni consequeris sempiterni. Datum apud Villam novam Avinion. dioecesis III idus septembris anno tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°289., pp.-154
-
Reg. Vat. t. 138 (secr. Clem. VI a. 3), ep. 273; Wadd. l. c. ad a. 1344, n. 2. — Aliis litteris 8 sept. 1344 S. P. eidem regi, qui a. 1342 Leoni V (cfr. supra n. 134 et infra n. 423), successit et a. 1344 obiit, scripserat, se annuisse ipsius petitionibus iustis et honestis super provisione ecclesiae Tarsen. vac. per obitum Homodei archiepiscopi (l. c. ep. 265); praefecerat enim 3 sept. 1344 ipsi ecclesiae Antonium de Biblio presbyterum in archiepiscopum (Reg. Vat. t. 167, f. 58, ep. 91). Ipsum autem Danielem 29 iul. 1346 ecclesiae Bostraen. praeficit in archiepiscopum. Cfr. infra n. 378.
1