« bullarium-franciscanum-4617 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Eliam Talayrandum S. R. E. cardinalem instituit protectorem ord. Min.1

  •  
    1343, septembris 28, apud Villam novam.

  •  
    1343


  •  

    Dilecto filio Talayrendo tituli s. Petri ad vincula presbytero cardinali.

    Petitionis dilectorum filiorum generalis et provincialium ministrorum ordinis fratrum Minorum nobis nuper exhibitae series continebat, quod ipsi dudum in suo generali capitulo Massiliae celebrato diligentius attendentes, quod bon. mem. Iacobo sancti Georgii ad velum aureum diacono cardinali protectore, gubernatore et correctore ipsius ordinis deputato auctoritate apostolica, sicut Domino placuit, ab hac luce subtracto, dictus ordo protectoris, gubernatoris et correctoris erat praesidio destitutus, et cupientes super hoc salubriter provideri, te, quem ad eumdem ordinem affectu sincerae devotionis et benevolentiae specialis indubie confidunt affici, unanimiter et concorditer ad huiusmodi protectoriae, gubernationis et correctionis officium elegerunt. Quare nobis humiliter supplicarunt, ut iuxta sui ordinis praeceptum regulae te in protectorem, gubernatorem et correctorem praelibati ordinis concedere dignaremur. Nos igitur, qui ordinem ipsum intra nostra et sedis apostolicae praecordia recumbentem prosequimur favoribus dilectionis paternae, supplicationi huiusmodi benignius inclinati, te, de cuius probitate ac circumspectione provida plene confidimus, in protectorem, gubernatorem et correctorem ordini memorato et ipsius fratribus auctoritate apostolica duximus tenore praesentium concedendum, sinceritatem tuam attentius exhortantes tibique in tuorum remissionem peccaminum iniungentes, quatenus circa haec pie, utiliter, fideliter, prout tibi ministraverit Dominus, te impendas. Nulli ergo etc. Datum apud Villam novam Avinion. dioecesis IV kalendas octobris anno secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°227., pp.-134

  •  
    (Reg. Vat. t. 137) secr. Clem. VI a. 2, ep. 523 (?); Wadd. l. c. ad a. 1343, n. 9. Cfr. huius op. t. V, p. 48, not. 3, et p. 573, n. 1068 atque infra not. ad n. 990.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156530 (bullarium-franciscanum-4617), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156530 (mise à jour : 26/01/2021).