« bullarium-franciscanum-4612 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Andream de Perusio ord. Min. ecclesiae Gravinen. (Gravina in Apulia) praeficit in episcopum.1

  •  
    1343, septembris 3, apud Villam novam.

  •  
    1343


  •  

    Dilecto filio Andreae de Perusio electo Gravinen.

    Apostolatus officium etc. Dudum siquidem bo. me. Ricardo episcopo Gravinen. ecclesiae Gravinen. regimini praesidente nos ... provisionem praefatae ecclesiae, cum vacaret, dispositioni nostrae ac dictae (apostolicae) sedis ea vice duximus specialiter reservandam etc. Postmodum autem dicta ecclesia per obitum ipsius Ricardi episcopi, qui in partibus illis debitum naturae persolvit, pastoris solatio destituta, nos ... post deliberationem, quam super hiis cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, sacrae paginae doctorem, quem etiam, prout fidedigna relatione percepimus, morum et vitae insignivit honestas, spiritualium providentia et temporalium circumspectio ac alia multiplicia virtutum dona commendant, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis de persona tua ... eidem ecclesiae de dictorum fratrum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius Gravinen. ecclesiae tibi tam in spiritualibus quam in temporalibus plenarie committendo etc. Datum apud Villam novam Avinionen. dioec. III nonas septembris anno secundo.

    In e. m. capitulo ecclesiae Gravinen., clero ac populo civ. et dioec. Gravinen., archiepiscopo Acherontin., Ioannae reginae Siciliae.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°222., p.132

  •  
    Reg. Vat. t. 157 (Clem. VI a. 2, l. 1), ep. 187; cfr. huius op. t. V n. 993 et infra n. 352.

    1

  •  
    (a) Aliis litteris 13 ian. 1344 datis (l. c. f. 129, ep. 311) S. P. eidem electo concedit facultatem recipiendi munus consecrationis a quocumque antistite.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156525 (bullarium-franciscanum-4612), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156525 (mise à jour : 26/01/2021).