Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Guardianis fratrum Min. ad servitium monialium mon. s. Mariae Magdalenae, s. Corporis Christi, s. Crucis Neapolitan. deputatorum concedit facultatem audiendi ipsarum confessiones et etiam in casibus sedi apost. reservatis eas absolvendi.1
-
1343, iulii 26, apud Villam novam.
-
1343
-
Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui monasterii sanctae Mariae Magdalenae Neapolitan. ordinis s. Augustini.
Religionis vestrae meretur honestas, ut illa vos gratia favorabiliter prosequamur, per quam personis vestri monasterii evagationis auferatur materia et ipsarum animarum profectibus salubriter consulatur. Hinc est, quod nos carissimae in Christo filiae nostrae Sanciae regina Siciliae illustris vestrisque supplicationibus inclinati, ut guardianus vestri monasterii in sacerdotio constitutus, qui nunc est et erit pro tempore, vos et vestrum singulas, quotiens fuerit opportunum, vestris et vestrarum singularum confessionibus diligenter auditis, pro commissis etiam in casibus sedi apostolicae reservatis, si qui quod absit occurrerint, absolvere valeat, iniuncta vobis poenitentia salutari et aliis, quae de iure fuerint iniungenda, super quibus ipsius guardiani conscientiam oneramus, vobis auctoritate apostolica tenore praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum apud Villam novam Avinionen. dioecesis VII kalendas augusti anno secundo.
In eumdem modum abbatissae et conventui monasterii sancti Corporis Christi Neapolitan. ordinis sanctae Clarae.a
In eumdem modum abbatissae et conventui monasterii sanctae Crucis Neapolitan. ordinis sanctae Clarae.b
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°215., p.129
-
Reg. Vat. t. 162 (Clem. VI a. 2, p. 6), ep. 96-98. Illud mon. s. Mariae Magd. pariter a Sancia regina Siciliae fundatum S. P. die 21 nov. 1342 a iurisdictione archiepiscopi Neapolitan. exemerat (Reg. Vat. t. 151, f. 277, ep. 1414). Cfr. supra n. 162 necnon Chron. XXIV Gener. (Anal. Francisc. III, 567), ubi legimus haec: « Cum sorores mon. b. Mariae Magd. de Neapoli, quas Deo devota regina Sancia de lupanari ad vitam religiosam adduxerat et gubernationi ordinis fratrum Min. commiserat, ... redire ad vomitum omnino proponerent, ... dicta regina aliud non inveniens remedium eis misit sanctum fratrem Philippum (Aquerii de Provincia, confessorem monialium mon. Corp. Chr. Neapolitan.). Qui ad eas veniens tantae virtutis et efficaciae verba in eius ore Dominus posuit, ut eas a carnis illecebris abstraheret et lacrymarum stillicidiis irrigans ad faciendum de peccatis strictam poenitentiam sub sacra regula ferventer animaret. » Qui Philippus die 18 maii a. 1369 Neapoli sanctissime obiit.
1 -
(a) Cfr. supra n. 161 et infra n. 216-218.
-
(b) Cfr. supra n. 163 et infra n. 225.