« bullarium-franciscanum-4582 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Episcopum Sistaricen. aliosque praelatos ipsius civ. et dioec. Sistaricen. hortatur, ut iisdem monialibus contra malefactores assistant.1

  •  
    1343, aprilis 4, Avinione.

  •  
    1343


  •  

    Venerabili fratri episcopo Sistaricen. ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis, praepositis, archipresbyteris et aliis ecclesiarum praelatis per Sistaricen. civitatem et dioecesim constitutis, ad quos praesentes litterae pervenerint.

    Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonicae sententiae severitas enervatur, ut viri religiosi et hii maxime, qui per sedis apostolicae privilegia maiori dotati sunt libertate, passim a malefactoribus iniuriam sustinent et rapinas, dum vix invenitur, qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilectae in Christo filiae abbatissa et sorores monasterii s. Clarae de Mannasca ordinis eiusdem sanctae Sistaricen. dioecesis, tam de frequentibus iniuriis quam de ipso quotidiano defectu iustitiae conquerentes, universitatem vestram litteris petierunt apostolicis exhortari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores earum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint praesidio respirare. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus illos, qui possessiones vel res seu domos praedictarum sororum irreverenter invaserint aut ea iniuste detinuerint, quae praedictis sororibus ex testamento decedentium relinquuntur, seu in ipsas sorores vel ipsarum aliquam contra apostolicae sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti praesumpserint promulgare vel decimas de nutrimentis animalium suorum (spretis apostolicae sedis privilegiis) extorquere, si de hiis vobis manifeste constiterit, canonica monitione praemissa, si laici fuerint, publice, candelis accensis, singuli vestrum in ecclesiis suis excommunicationis sententia percellatis; si vero clerici vel canonici regulares seu monachi extiterint, appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam, donec praedictis sororibus plenarie satisfaciant et tam laici quam clerici saeculares, qui pro violenta manuum iniectione in sorores easdem vel ipsarum aliquam anathematis vinculo fuerint innodati, cum dioecesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes, ab eodem vinculo mereantur absolvi. Datum Avinione II nonas aprilis anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°193., p.121

  •  
    Reg. Vat. t. 151 (Clem. VI a. 1, p. 5), ep. 1854; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, n. 39. Cfr. supra n. 190-192 et infra n. 337, 371a, 920.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156495 (bullarium-franciscanum-4582), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156495 (mise à jour : 26/01/2021).