Général
-
Benoît XII (1334-1342)
-
Pastorem (de Serrescuderio ord. Min.) episcopum Assisinat. ad ecclesiam Ebredunen. transfert.1
-
1339, ianuarii 27, Avinione.
-
1339
-
Venerabili fratri Pastori episcopo olim Assisinaten. in archiepiscopum Ebredunen. electo.
Romani Pontificis etc. Nuper siquidem ecclesia Ebredunena pastoris regimine destituta, pro eo quod dilectum filium Bertrandum tituli s. Marci presbyterum cardinalemb a vinculo, quo tenebatur eidem Ebredunen. ecclesiae, cui tunc praeerat, de fratrum nostrorum consilio et apostolicae potestatis plenitudine absolventes ipsum in cardinalem sanctae Romanae ecclesiae duximus assumendum: nos attendentes, quod nullus praeter nos hac vice de ordinatione ipsius Ebredunen. ecclesiae se intromittere potest..., et cupientes eidem Ebredunen. ecclesiae ... idoneam praesidere personam, post deliberationem, quam super hoc cum eisdem fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te tunc episcopum Assisinaten. consideratis muneribus gratiarum, quibus personam tuam Dominus earum largitor multipliciter illustravit, direximus oculos nostrae mentis. Intendentes igitur tam eidem Ebredunen. ecclesiae quam eius gregi Dominico salubriter et utiliter providere, te a vinculo, quo tenebaris eidem Assisinaten. ecclesiae, cui tunc praeeras, de praedictorum fratrum consilio et potestatis plenitudine huiusmodi absolventes, te ad praefatam Ebredunen. ecclesiam transferimus teque illi praeficimus in archiepiscopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi in spiritualibus et temporalibus committendo liberamque tibi dando licentiam ad dictam Ebredunen. ecclesiam transeundi etc. Datum Avinione VI kalendas februarii anno quinto.
In e. m. capitulo et vassallis ac suffraganeis ecclesiae Ebredunen. necnon clero ac populo civ. et dioec. Ebredunen.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°105., pp.-68
-
Reg. Vat. t. 127 (Ben. XII a. 5), ep. 23; Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XII n. 34. Cfr. supra n. 75.
1 -
(a) Embrun in Delphinatu.
-
(b) Cfr. supra n. 26.