« bullarium-franciscanum-4390 »


Général

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Monasterio Clarissarum de Moncellis dioec. Belvacen. (Beauvais) nuper a Philippo rege et Ioanna regina Franciae fundato varia concedit privilegia atque indulgentias et quosdam praelatos ipsius monasterii conservatores instituit.1

  •  
    1335, martii 27, Avinione.

  •  
    1335


  •  

    Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui monasterii de Moncellis ordinis sanctae Clarae Belvacen. dioc.

    a) Ordinem sanctae Clarae tanto supponit devota credulitas apud Altissimum clariorem, quanto magis illum profitentes, verbo et opere prosequentes, se a mundi huiusmodi illecebris abdicantes viam mandatorum Domini currere satagunt, per ipsum eorum cordibus misericorditer dilatatis. Hinc est, quod nos carissimorum in Christo filiorum nostrorum Philippi regis et Ioannae consortis eius reginae Franciae illustrium, qui zelo piae devotionis accensi monasterium vestrum de Moncellis Belvacen. dioecesis de bonis propriis fundarunt pariter et dotarunt, ac vestris in hac parte supplicationibus inclinati, regulam per fel. rec. Alexandrum papam IV praedecessorem nostrum ordini sanctae Clarae concessam, quam observastis hactenus et inviolabiliter proponitis perpetuis futuris temporibus observare, vobis auctoritate apostolica de speciali gratia tenore praesentium duximus concedendam. Nulli ergo etc. Datum Avinione, VI kalendas aprilis, anno primo.

    b) Et pietatis debitum et paternae caritatis exequi reputamus officium, si vobis, quae partem optimam eligentes devotum impenditis sub paupertatis onere Domino famulatum, Apostolici favoris suffragium impertimur. Ut igitur eo devotius offerre Domino laudis sacrificium valeatis, quo erga vos Apostolicae sedis gratiam magis senseritis affluentem, carissimorum in Christo filiorum nostrorum Philippi regis et Ioannae reginae Franciae illustrium... ac vestris... supplicationibus inclinati, ut tam vos quam illae, quae in monasterio ipso vobis succedent, omnibus et singulis gratiis, privilegiis, libertatibus et indulgentiis generalibus et specialibus, quae ordini sanctae Clarae ab apostolica sede noscuntur esse concessa, in perpetuum uti et gaudere possitis, vobis auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    c) Devotis carissimorum in Christo filiorum nostrorum Philippi regis et Ioannae consortis eius reginae Franciae illustrium... ac vestris in hac parte nobis porrectis precibus inclinati, vobis auctoritate praesentium indulgemus, ne aliqua monialis recipi possit in monasterio antedicto ultra numerum ibidem canonice institutum neque ad id a quoquam compelli possitis invitae, nisi redditus eiusdem monasterii adeo notabiliter excrescerent, quod dictus numerus monialium Domino famulantium in dicto monasterio merito deberet augeri. Nos enim decernimus irritas et inanes interdicti, suspensionis et excommunicationis sententias, si quas propter hoc in vos et vestrum aliquas aut praedictum vestrum monasterium imposterum contigerit promulgari. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    d) Devotis carissimorum... inclinati, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut fratres ordinis Minorum in eodem monasterio commorantes vobis et donatis monasterii antedicti (illis dumtaxat, quae sine retentione aliqua se et bona sua dederunt eidem), quotiens fuerit opportunum, possint infra dictum monasterium sacramenta ecclesiastica ministrare, quacumque constitutione contraria non obstante. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    e) Sincerae devotionis affectus, quem carissimi in Christo filii nostri Philippus rex et Ioanna eius consors regina Franciae illustres... ad nos et Romanam ecclesiam habere noscuntur, nos excitant et inducunt, ut petitiones vestras, quae statum vestrum et monasterii antedicti respiciunt, ad exauditionis gratiam favorabiliter admittamus. Hinc est, quod dictorum regis et reginae... supplicationibus inclinati dioecesano vestro episcopo Belvacensi, qui est et erit pro tempore, auctoritate apostolica districtius inhibemus, ne pro consecratione ecclesiae dicti monasterii vel altarium ipsius ecclesiae aut pro oleo sancto et aliis sacramentis ecclesiasticis, quibus multotiens ut asseritis indigetis, praetextu consuetudinis vel alio modo possit vel audeat aliquid petere vel etiam extorquere, imo ipsa omnia et singula vobis libere et gratiose concedere teneatur; quodque, si forsan vellet pro praedictis aliquid petere vel habere, possitis a quacumque antistite gratiam et communionem apostolicae sedis habente praedicta petere et recipere ac habere, quacumque constitutione contraria non obstante, vobis auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    f) Sincerae devotionis affectus etc. Hinc est, quod nos..., ut quotiescumque vos vel eas sorores, quae vobis in eodem monasterio succedent, seu vestrum aliquam contigerit confirmatione vel alio sacramento ecclesiastico indigere, quae episcopus Belvacen., qui est et erit pro tempore, in cuius dioecesi ipsum monasterium existit, vobis non posset propter suam absentiam vel alia causa rationabili ministrare, liceat vobis, eiusdem episcopi vel vicariorum eius petita licentia et obtenta vel eis sine causa rationabili concedere recusantibus, ab alio catholico antistite gratiam et communionem apostolicae sedis habente huiusmodi confirmationem vel alia sacramenta recipere, quacumque constitutione contraria non obstante, vobis auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    g) Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum et vota, quae a rationis tramite non discordant, affectu prosequente complere. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris supplicationibus inclinati auctoritate vobis praesentium indulgemus, ne vos vel aliqua vestrum contra formam exemptionis privilegiorum vobis et dicto monasterio vestro a sede apostolica concessorum conveniri minime valeatis. Nos enim decernimus irritas et inanes interdicti, suspensionis et excommunicationis sententias, si quas contra formam exemptionis dictorum privilegiorum in vos vel vestrum aliquas aut dictum monasterium vestrum propterea imposterum contigerit promulgari. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    h) Devotionis vestrae sinceritas promeretur, ut votis vestris in iis praesertim, quae ad vestrarum animarum salutem cedere valeant, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Hinc est, quod nos carissimorum... supplicationibus inclinati, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut generalis tempore interdicti in ecclesia dicti monasterii vestri clausis ianuis, excommunicatis et interdictis exclusis, non pulsatis campanis et submissa voce divina officia liceat vobis celebrare et missam facere celebrari, dummodo vos causam non dederitis interdicto nec id vobis contigerit specialiter interdici. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    i) Ex virtutum vestrarum meritis, per quae divinis iugiter vacatis obsequiis, invitamur, ut vos et monasterium vestrum, quod carissimi in Christo filii nostri Philippus rex et Ioanna eius consors regina Franciae illustres de bonis propriis fundasse et dotasse dicuntur, paternis affectibus prosequentes ad illa libenter intendamus, quae votis vestris sint placita et eiusdem monasterii respiciant incrementa. Hinc est, quod nos, dictorum regis et reginae nobis super hoc humiliter supplicantium ac vestris supplicationibus inclinati, vobis auctoritate praesentium indulgemus, quod nulla persona terras seu quascumque possessiones dicti monasterii aut beneficium aliquod eidem monasterio collatum possit vel audeat alienare vel alicui alienae personae singulari concedere ad tenendum seu levandum sine consensu totius conventus praefati monasterii vel maioris aut sanioris partis ipsius et aliis iuris solemnitatibus. Nos enim, si aliquam donationem vel alienationem de praedictis de facto contingat fieri in futurum, eas auctoritate Apostolica cassamus et irritamus ac nullius existere volumus roboris vel momenti. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    k) Ex virtutum vestrarum meritis etc. Hinc est, quod nos... auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut conversi et perpetuo oblati dicti monasterii, praesentes et posteri, possint in ecclesia dicti monasterii vestri ecclesiastica recipere sacramenta et ibidem habere liberam sepulturam absque solutione portionis canonicae parochiali ecclesiae loci de Pontibus Belvacen. dioecesis, in quo situatum dictum monasterium existit, facienda, quacumque constitutione contraria non obstante. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    l) Ex virtutum vestrarum meritis etc. Hinc est, quod nos..., ut corpora familiarium vestrorum eiusdem monasterii perpetuo oblatorum et aliorum fidelium, qui voluerint et elegerint in coemeterio dicti monasterii sepeliri, dummodo excommunicati vel interdicti aut publici usurarii non fuerint, libere possint inibi sepeliri, quacumque constitutione contraria non obstante, auctoritate vobis praesentium indulgemus, iure parochialium ecclesiarum in omnibus semper salvo. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    m) Virtutum vestrarum meritis... invitamur, ut vos et monasterium vestrum... paternis affectibus prosequentes ad illa libenter intendimus, quae votis vestris sint placita et eiusdem monasterii respiciunt incrementum. Hinc est, quod nos..., ut quascunque personas liberas et solutas ad religionem vestram de saeculo venientes ac cupientes una vobiscum in monasterio vestro vitam ducere regularem, libere in eodem monasterio possitis accipere et, si qua persona post professionem factam per ipsam in monasterio antedicto recederet ab eodem, nulla alia persona, cuiuscunque auctoritatis aut status existat, eamdem personam sic professam retinere seu recipere valeat, nisi tantum in casibus a iure concessis, vobis auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    n) Ad monasterium vestrum etc. vobis, ut quascumque possessiones seu bona, quae praefatum monasterium iuste tenet ad praesens, quaeve secundum sanctiones canonicas in futurum tenebit ex concessione sedis apostolicae et ex dono regis et aliorum principum seu de datis vel oblatis a quibuscumque fidelibus Christianis, sive alio quocumque modo legitimo iustoque titulo acquiret, praefato monasterio et personis ibidem degentibus tam praesentibus quam futuris, tam in pratis, terris, vineis, nemoribus et usibus nemorum quam etiam ipsorum et planorum ac itinerum et semitarum, aquis, molendinis ac quibuscumque aliis bonis, libera, firma et stabilia, sine iuris praeiudicio alieni, in perpetuum ex concessione sedis praedictae tenere libere et licite valeatis, quibuscumque constitutionibus seu privilegiis super hoc in contrarium editis nequaquam obstantibus, auctoritate praesentium de speciali gratia indulgemus. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    o) Cum a nobis petitur etc. Eapropter... personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipatae, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    p) Paupertati vestrae, quam propter Deum voluntarie sustinetis, ac quieti vestrae paterna imposterum sollicitudine providere volentes, carissimorum in Christo filiorum nostrorum Philippi regis et Ioannae consortis eius reginae Franciae illustrium, qui... monasterium vestrum fundarunt pariter et dotarunt, ac vestris in hac parte supplicationibus inclinati, ut religiosae et ecclesiasticae personae necnon quaecumque bona et res monasterii antedicti, vel si pro usu ipsius monasterii deferantur, ab omni praestatione pedagii seu gabellae, in terra vel aqua, perpetuo sint libera et immunia, nec ad id a quoquam compelli possint invitae, vobis auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    q) Pietatis opera, cuius observantiae vos pro Christi gloria deputastis, adeo vobis Apostolicae sedis gratiam promerentur, ut ea, quae cum Deo et honestate possumus, vobis favore benevolo concedamus. Eapropter, dilectae in Christo filiae, carissimorum... ac vestris iustis postulationibus inclinati, ut de novalibus, quae de novo vestris sumptibus excoli facitis, de quibus non fuerit alias decima persoluta, nec non de hortis vestris aut animalium nutrimentis nulli decimas solvere teneamini, nec aliquis ad id vos coarctare valeat, auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    r) Sacra vestra religio, quae in monasterio vestro a vobis et aliis personis in eo degentibus sub voto paupertatis voluntariae iugiter colitur, sic a vobis mundanae dissolutionis relegavit illecebras, ut inter alia claustralis abstinentiae nexibus alligatae puritate fulgeatis observantiae regularis et voluntatis libitum coarctantes omnino sub obedientiae debito dignam et sedulam exhibeatis Domino servitutem. Hinc est, quod nos carissimorum... supplicationibus inclinati, vobis, ne quis infra clausuram dicti monasterii vestri rapinam seu furtum aut incendium committere, personam seu personas laedere seu occidere forte praesumat aut quamcumque aliam damnabilem violentiam inferre, auctoritate Apostolica districtius tenore praesentium inhibemus. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    s) Religionis observantia, cui vos mundanis relegatis illecebris per semitas incedendo virtutum pro Christi gloria deputastis, adeo vobis apostolicae sedis gratiam promeretur, ut ea, quae cum Deo et honestate possumus, vobis favore benevolo concedamus. Hinc est quod carissimorum... supplicationibus inclinati, ut quaecumque capellaniae, quae de bonis dicti monasterii in ecclesia ipsius monasterii fundatae seu institutae existunt et quae fundabuntur seu instituentur etiam in futurum, ad praesentationem abbatissae dicti monasterii perpetuo pertineant, auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, VI kal. aprilis, anno primo.

    t) Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.

    Licet is, de cuius munere venit, ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter serviatur, de abundantia pietatis suae, quae merita supplicum excedit et vota, bene servientibus multo maiora retribuat, quam valeant promereri: nihilominus tamen, desiderantes reddere populum Domino acceptabilem, fideles invitamus, ut exinde reddantur divinae gratiae aptiores. Cum itaque carissimi in Christo filii nostri Philippus rex et Ioanna eius consors regina Franciae illustres monasterium de Moncellis ordinis sanctae Clarae Belvacen. dioecesis in honorem beati Ioannis Baptistae de bonis propriis construi et dotari fecerint, abbatissa et sororibus ordinis eiusdem sanctae Clarae inibi institutis, Nos cupientes, ut ecclesia eiusdem monasterii devoto populi frequentetur accessu, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in singulis Nativitatis et Resurrectionis ac Ascensionis Domini, Pentecostes et quatuor beatae Mariae Virginis, beati Ioannis Baptistae praedicti, in cuius honore dicta ecclesia praefati monasterii est ut praefertur constructa, beati Francisci et eiusdem sanctae Clarae festivitatibus devote visitaverint annuatim, centum dies, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum ut supra.

    u) Venerabilibus fratribus archiepiscopo Senonen. et episcopo Melden. ac dilecto filio abbati sanctae Genovefae Parisien.

    Inter opera pietatis, ad quae nos Apostolatus officium sollicitat, illud esse credimus in oculis divinae maiestatis acceptum, si personas sub observantia regulari degentes et praesertim in fragilitate feminei sexus constitutas, quibus favor est plenius adhibendus et quae non habent alium praeter Romanum pontificem defensorem, apostolicae sedis remedio muniamus. Cum itaque dilectae in Christo filiae abbatissa et conventus monasterii de Moncellis ordinis sanctae Clarae Belvacen. dioecesis, sicut ipsae nobis insinuare curarunt, a nonnullis archiepiscopis et episcopis ceterisque ecclesiarum et monasteriorum praelatis et collegiis ac clericis et ecclesiasticis personis tam religiosis quam saecularibus, nec non comitibus, baronibus, nobilibus, militibus, communitatibus et universitatibus civitatum, castrorum et aliorum locorum ac aliis singularibus personis partium diversarum super bonis, iuribus et libertatibus earumdem contra indulta privilegiorum Apostolicae sedis eis et eorum ordini a dicta sede hactenus concessorum multipliciter molestentur eisque multiplicia gravamina inferantur, seu ipsi eisdem molestatoribus et iniuriatoribus praestent auxilium, consilium vel favorem, nonnullae quoque aliae personae ecclesiasticae saeculares et regulares, comites, barones, nobiles, milites, communia et universitates et singulares personae civitatum, castrorum, villarum et partium vicinarum, nonnulli etiam civitatis et dioecesis et partium praedictarum, qui nomen Domini in vanum recipere non formidant, eisdem abbatissae et conventui super praedictis privilegiis multiplices molestias ac iniurias inferant et iacturas; quare eaedem abbatissa et conventus nobis humiliter supplicarunt, ut, cum valde difficile reddatur eisdem pro singulis querelis ad apostolicam sedem habere recursum, providere ipsis super hoc paterna diligentia curaremus: Nos igitur adversus molestatores et iniuriatores huiusmodi illo volentes eis remedio subvenire, per quod ipsorum compescatur temeritas et aliis aditus committendi similia praecludatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios, etiamsi sint extra loca, in quibus deputati estis conservatores et iudices, praefatis abbatissae et conventui efficacis defensionis praesidio assistentes, non permittatis eas super praemissis contra dictorum privilegiorum tenores ab eisdem et quibuscumque aliis indebite molestari vel sibi gravamina seu damna vel iniurias irrogari: facturi eisdem abbatissae et conventui, cum ab eis vel procuratoribus suis aut eorum aliquo fueritis requisiti, de praedictis et aliis personis quibuslibet et super praemissis omnibus nec non de quibuslibet molestiis, iniuriis atque damnis praesentibus et futuris (in illis videlicet, quae iudicialem requirunt indaginem, summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, in aliis vero, prout qualitas ipsorum exegerit) iustitiae complementum; molestatores, praesumptores et iniuriatores huiusmodi nec non contradictores quoslibet et rebelles (cuiuscumque dignitatis, status, ordinis vel conditionis extiterint), quandocumque et quotiescumque expedierit, auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis; non obstantibus etc.... Praesentibus post quinquennium minime valituris. Datum ut supra.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°4., pp.4-6

  •  
    Reg. Vat. t. 119, epp. 584, 590-592, 595-599, 601-608, 634, 635, 642, 646; Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XII, n. 2-18. Cfr. infra n. 28. - Animadvertendum est, illam constitutionem, quae in supplemento ad Wadd. Ann. ad a. 1335 n. 2 affertur, non a Ben. XII, sed a Ben. XI editam esse; cfr. huius op. t. V, n. 33.

    1

  •  
    (a) Aliis litteris eodem die datis S. P. Ioannae Postellae mulieri Ambianen. concedit facultatem ingrediendi illud monasterium, quoties regi et reginae Franciae, ipsius monasterii fundatoribus, placuerit, dummodo ad id abbatissae accedat assensus et ipsa Ioanna ibidem nec comedat nec pernoctet (l. c., ep. 877).

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156303 (bullarium-franciscanum-4390), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156303 (mise à jour : 26/01/2021).