Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Regi Siciliae ad quosdam articulos super concordia inter reginam Siciliae et ministrum generalem ord. Min. in causa fratrum Petri de Cadeneto et Andreae de Galiano stabilienda sibi missos respondet.1
-
1333, aprilis 18, Avinione.
-
1333
-
Eidem regi [Siciliae].
Ex litteris percepimus regiis evidenter, quod circa sopiendam discordiam inter filiam nostram in Christo carissimam Sanciam reginam Siciliae illustrem ac Petrum de Cadeneto et Andream de Gualiana (Galiano) ordinis Minorum ex parte una et dilectum filium Geraldum Othonis ordinis Minorum generalem ministrum ex altera a pacis aemulo suscitatam (extremis omissis) via, quae sequitur, velut media est sequenda. In primis quidem videtur circumspectioni regiae, quod fratres praefati ad actus legitimos ob ipsius reginae honorem restitui debeant, prout nobis placuerit et videbitur de gratia speciali. Ad quod dicimus, quod istud non videtur in praesenti posse compleri. Cum enim fratres praedicti sint excommunicationis vinculo innodati, eo durante nequeunt restitui ad praedicta. — Secundo eisdem necessario expedire videtur, quod fratrum dicti ordinis, qui praefatae reginae assistunt et in divino cultu serviunt seu in conventu monasterii corporis Christi existunt quosque continget conventuales dicti monasterii pro tempore assignari, ac monialium Deo famulantium in monasterio supradicto curam omnem et iurisdictionem ac provisionem ‥ ministro Terrae Laboris sub honestiori et decentiori titulo, quo fieri poterit, committimus, quam per ministros idoneos non suspectos idem minister Terrae Laboris debeat exercere; qui quidem Terrae Laboris minister ad requisitionem reginae fratres de toto ordine pro praefatae reginae servitio et dicti conventus Corporis Christi officiis, regimine atque cultu divino convocare valeat, ipsique vocati eidem ministro Terrae Laboris debeant obedire. Profecto, fili carissime, articulus iste videtur nimium esse gravis. Quod enim ab obedientia generalis ministri dicti ordinis capitulique generalis eximitur ac separatur membrum tam nobile, gravis nimium videtur esse iactura; sed et insuper ipsi monasterio non parum videtur fore damnum. Si enim gens sub maiore iudice constituta maiorem providentiam sentiat, sequitur, quod sub minori iudice constituta minorem providentiam assequatur. Constat autem generalem ministrum ac generale capitulum superiores esse ministro Terrae Laboris. Praeterea hoc non esset nisi inter ministrum generalem et generale capitulum ex una parte et ministrum Terrae Laboris ac fratres et sorores conventuum monasterii Corporis Christi ex altera ponere grave schisma, quod patet ad sensum. Videmus enim, quod praelati exemptis plurimum sunt infesti, nostraque tenet memoria, quod, quia felicis recordationis Clemens V praedecessor noster exemit fratres aliquos, licet in parvo numero, fuit totus Minorum orbis turbatus. Rursus, quod minister Terrae Laboris posset ad requisitionem reginae pro suo et dicti monasterii servitio fratres de toto ordine convocare quodque advocati sibi debeant obedire, periculosum nimium ordini posset esse. Cum enim regina seu minister Terrae Laboris, qui est vel erit pro tempore, conditiones fratrum ordinis ignorent, ut in pluribus, quod sic ignari possent fratres indistincte vocare, plerumque forsan contingeret ipsos minus idoneos evocare. Et dato quod hoc concederetur eidem, forsan generalis minister vel generale capitulum vel minister particularis, qui de conditionibus ipsorum vocatorum pleniorem habent notitiam, se opponerent vocationi praedictae, sic quod inter eos lites, odia et discordiae orirentur.
Capitula autem alia contenta in litteris regiis reputamus rationabilia et honesta. Sane quia quietem et pacem reginalem et ordinis ac generalis praedictorum intensis desideriis affectamus nec non et regio consilio, quantum secundum Deum possumus, nos volumus coaptare: ecce quid nobis videtur ad sopiendam dissensionem huiusmodi observandum. In primis, quod ob Dei reverentiam et ad preces nostras ac humilem supplicationem generalis praedicti regina suam restituat gratiam generali praedicto ipsoque utatur sicut servulo prompto ad eius obsequia et parato. Deinde, quod venerabiles fratres nostri ‥ Neapolitanus archiepiscopus vel Beneventanus et dilectus filius ‥ abbas sanctae Sophiae Beneventan. fratres P[etrum] et Andream praedictos ab excommunicationis sententia, qua ratione citationis et non comparitionis sunt innodati, in forma ecclesiae absolvant et iuramento ab eisdem fratribus et eorum quolibet in manibus alterius ex supradictis archiepiscopis et abbatis praedicti corporali praestito, quod nunquam dogmatizaverunt aut praedicaverunt contra determinationem nostram super hoc factam: utrum afmare, quod Christus et eius apostoli non habuerunt aliquid in proprio vel communi; item super hoc: an pertinaciter asserere, quod Christo eiusque apostolis in iis, quae ipsos habuisse scriptura sacra testatur, nequaquam ius utendi seu consumendi competiit nec illa vendendi seu donandi ius habuerunt aut ex ipsis alia acquirendi (quae tamen ipsos de praemissis fecisse scriptura sacra testatur seu ipsos potuisse facere supponit aperte), haereticum sit censendum; nec, quod per quemvis alium contra illa praedicaretur vel dogmatizaretur, dederunt consilium occulte vel publice nec quomodolibet in causa fuerunt; quodque praemissa (scilicet praedicare vel dogmatizare contra praedicta seu impertiri tanquam consilium vel causam quomodolibet, quod contra praemissa praesumatur talia attentare) non facient nec attentabunt imposterum publice vel occulte, nec non quod non adhaerebunt damnato Bavaro nec Michaeli de Caesena dudum ordinis Minorum generali ministro de haeresi condemnato nec ei velut ministro parebunt in aliquo publice vel occulte, fratres ipsos et eorum quemlibet auctoritate apostolica ad actus restituant legitimos, a quibus fuerant auctoritate praedicta suspensi, ipsosque fratres et eorum quemlibet liberent a citatione praedicta.
Ceterum, cum ad salubre regimen monasterii Corporis Iesu Christi per eamdem reginam non absque immensis fundati atque constructi sumptibus nec non et conventuum tam sororum quam fratrum eiusdem monasterii ac fratrum degentium in servitio reginae praedictae sollicitis studiis intendamus, eidemque reginae expediens admodum videatur, quod cura, iurisdictio ac provisio fratrum ac sororum ac conventuum praedictorum ministro Terrae Laboris, qui est et qui erit imposterum, specialiter committatur, licet e regione multis videatur, quod ordo Minorum separatione tam membri nobilis a cura generalis ministri et capituli generalis eiusdem ordinis nimium gravaretur quodque talis separatio potius in gravamen et periculum fratrum et conventuum praedictorum cederet quam favorem: nos ad tempus probare volentes, quid magistra rerum experientia super hoc suadebit, curam omnem, iurisdictionem ac provisionem dictorum fratrum, sororum et conventuum usque ad biennium nobis specialiter reservamus, intendentes secundum ea, quae expedientia ordini et dictis conventibus ac fratribus manifestabit experientia, pro futuro tempore dante Domino providere. Et quia propter nostram ab illis partibus absentiam per nos exercere nequimus praedicta, volentes indemnitati dictorum conventuum et fratrum salubriter providere, praedicto ministro Terrae Laboris, qui est vel qui erit pro tempore, quoad praedicta infra tempus praedictum usque ad nostrum beneplacitum intendimus committere vices nostras, eidem sub virtute sanctae obedientiae districtius iniungentes, ut iuxta ordinationem in dicta fundatione monasterii per nos factam ac statuta canonica nec non et privilegia concessa ordini et monasterio supradictis, curam et alia supradicta ad honorem et consolationem dictorum fratrum et conventuum sedule studeat adimplere.
Porro capitula reliqua in regiis contenta litteris, videlicet quod iniungamus ministro generali praedicto, ut desistat reginae praedictae honori detrahere; item etiam, quod fratres sibi devotos ab eorum promotionibus indebite non repellat, nec aemulos sibi loco illorum promoveat: reputantes rationabilia et honesta, offerimus praemissa nedum iuxta consilium regium adimplere, quin potius eidem ministro, quod honorem et famam reginales pro viribus extollere ac fratres indevotos sibi ad eius amorem et devotionem revocare et devotos eidem reginae idoneos opportunis prosequi curet promotionibus et favoribus et ipsi reginae super iis et aliis, quantum cum Deo poterit, complacere, districtius iniungemus. Datum [Avinione,] IV kalendas maii, anno decimoseptimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1016., pp.545-546
-
Reg. Vat. t. 117, f. 145, ep. 732; cfr. Denifle-Ehrle, Archiv., IV, 84 et supra n. 945 ac 1001, infra n. 1017. — Quae litterae quo planius intelligantur, haec iuvat commemorare. Ordini fratrum Minorum maxime favebant Robertus Siciliae rex et coniux eius Sancia, Iacobi Maioricarum regis filia. Et hi quidem severiori ordinis parti, cuius asseclae vocabantur Spirituales, atque etiam Fraticellis, qui inde exorti sunt, et iis Minoribus, qui in controversia de paupertate Michaeli de Caesena adhaerebant, maximopere suffragabantur. Robertus rex, cuius nomine etiam tractatus, qui de apostolorum ac eos praecipue imitantium paupertate inscribitur (cfr. Baluze, Miscell., ed. Mansi, t. III, p. 270), usque ad annum 1331 litteras apostolicas contra Michaelem de Caesena scriptas in regno suo nondum publicasse, immo etiam Fraticellis patrocinatus esse videtur. In eo Michaelis de Caesena asseclarum numero etiam fratres Petrus de Cadeneto et Andreas de Galiano habebantur, qui officiis ecclesiasticis fungebantur in Clarissarum monasterio Corp. Chr. Neap. a regina Sancia fundato iidemque erant reginae ipsius capellani. Quapropter aspectui apostolico se praesentare sunt iussi (cfr. supra n. 945). Cum vero illis litteris non obtemperassent, excommunicationem incurrerunt. Regina tamen capellanorum suorum causam pro sua defendens ac ministro generali Geraldo succensus summum pontificem, ut illi censuris et poenis ecclesiasticis liberarentur atque ut monasterium Corp. Chr. ab iurisdictione ministri generalis magna ex parte eximeretur, supplicavit. Et Ioannes XXII, Siciliae regi ac reginae commodum se praebere utile esse ratus, preces eorum satis explevit. At successor eius Benedictus XII, quippe qui maiore libertate agere posset, nulla regis aut reginae ratione habita, denuo causam suscepit contra fr. Andream de Galiano (fr. Petrus de Cadeneto iam mortuus erat). Sed ille postremo absolutus est incusatione, quia testes eum opinionibus sive fr. Petri Ioannis Olivi sive fr. Bonagratiae de Pergamo sive fr. Michaelis de Caesena nunquam adhaesisse confirmarunt. Imprimis crimini ei datum est, quod consuetudinem haberet cum fratribus rebellibus in castro Litterae prope castrum Maris (Castellammare) degentibus. Qua de re ipse haec dicit: « Cum pervenisset ad aures dominae reginae Siciliae, quod quidam fratres ord. Min. [e provincia marchiae Anconitanae, Michaeli de Caesena adhaerentes] ire vellent in Siciliam et aliqui incederent in habitu fratrum Min., aliqui in habitu saeculari, propter devotionem, quam habebat ad dictum ordinem, eisdem fratribus compatiens retinuit aliquos de eisdem (ac) pia intentione mota mandavit et fecit eisdem de necessariis provideri. Postea fuerunt positi in castro Literae, ne irent sine habitu vagabundi per mundum. Demum misit dicta domina regina praefatum fratrem Andream ad dictos fratres, ut disponerent se ad recessum et irent ad suas provincias, quae erant extra regnum (Siciliae) et obedirent praelatis (sui) ordinis. Dicti fratres asseruerunt dicto fratri Andreae, quod semper fuerunt et erant parati stare mandatis ecclesiae et stabant et quod propter metum et iniustitias eis factas et timorem incussum per fr. Geraldum generalem ab eius facie se averterunt ». — Simili modo idem fr. Andreas affirmavit, « quod non induxit nec instruxit dominum Philippum de Maioricis (cfr. supra n. 894) ad faciendum sermonem illum, de quo incusatur; immo episcopus Iuvenaciensis quondam (cfr. supra not. 2 ad n. 1001), fr. Raymundus (de Stranillis) guardianus Avinionensis, qui nunc (a. 1338) est, qui tunc erat vicarius (monasterii) s. Clarae (Neapolitan.) et idem fr. Andreas reprehenderunt dominum Philippum de dicto sermone ». — Iste frater Andreas, sicut eadem depositione erudimur, olim existens clericus saecularis, ductus devotione intravit ordinem b. Francisci Sulmonae in provincia Pennensi, ubi fecit expressam professionem in manibus fr. Gambii de Poperio tunc custodis Aquilensis. Postea a Gundisalvo ministro generali (1304-1313) ad studium infra provinciam promotus et successive a Iacobo de Bucellano ministro provinciali prov. Pennensis in socium domesticum assumptus est. Ab eodem provinciali de voluntate Alexandri tunc ministri generalis (1313-1314) Neapolim ad studium generale et postmodum a capitulo provinciali Parisios ad illud studium generale est missus. Post reditum de studio Parisiensi lector in diversis conventibus et studiis suae provinciae, videlicet in conventu Aquilensi et aliis, postmodum autem custos custodiae Theatinae et demum minister provincialis suae provinciae Pennensis electus est. A quo officio (a. 1329) absolutus ivit Neapolim de licentia fr. Lucae de s. Georgio tunc vicarii provinciae Pennensis et ad requisitionem Raymundi episcopi Adversani (cfr. supra n. 1010). Ibi a rege et regina Siciliae, ut ipsorum servitiis insisteret, de licentia praelatorum suorum retentus stetit et permansit, usque dum a Benedicto XII in ius vocatur.
1