Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Friderico archiepiscopo Rigen. (ex ord. Min.) concedit facultatem reformandi monasterium monialium s. Crucis in Dubravnik ord. s. Aug. a progenitoribus suis fundatum.1
-
1333, ianuarii 14, Avinione.
-
1333
-
Venerabili fratri Frederico archiepiscopo Rigensi.
Salutis et prosperitatis commoda ecclesiarum et monasteriorum omnium etc. Exhibitae siquidem nobis petitionis tuae series in nostram notitiam introduxit, quod quaedem nepos tua, Ofka nomine, monasterii sanctae Crucis in Dubravnik ordinis sancti Augustini Olomucensis diocesis, quod progenitores tui ut asseris construxerunt et dotarunt et in eo ius obtinent patronatus, fore dinoscitur abbatissa; quodque abbatissa eadem, prout ad te pervenit relatibus fidedignis, sic exhorbitat in moribus, ut verisimiliter praesumatur, ipsam praebuisse ac praebere deviationis causam monialibus monasterii antedicti; et quod abbatissa praefata curam spiritualium et temporalium eiusdem monasterii adeo negligit, quod in eo religionis observantia non habetur et ibidem alimentorum necessitas reperitur. Cum igitur praemissa, ex quibus non immerito te affligi percepimus, correctionis apostolicae limam et providentiam opportunam exposcere videantur, nos super his officii nostri debitum, prout tenemur, exolvere ac indempnitati dicti monasterii occurrere salubriter intendentes, tuis etiam humilibus et devotis supplicationibus inclinati, fraternitati tuae auctoritate nostra visitandi, corrigendi et reformandi praedictum monasterium tam in capite quam in membris per te vel aliquam personam idoneam, quam ad haec duxeris deputandam, quae tu vel persona ipsa visitationis, correctionis et reformationis officio repereritis indigere, dictoque monasterio de statu salubri et prospero providendi (contradictores quoque per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compescendi, non obstantibus etc.) plenam atque liberam tenore praesentium concedimus potestatem. Datum Avinione, XIX kalendas februarii, anno decimo septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1006., p.540
-
Reg. Vat. t. 105, ep. 1333; cfr. supra n. 986.
1