« bullarium-franciscanum-4289 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Friderico archiepiscopo Rigen. (ex ord. Min.) concedit facultatem libere disponendi de libris suis.1

  •  
    1332, iunii 25, Avinione.

  •  
    1332


  •  

    Venerabili fratri Friderico archiepiscopo Rigensi.

    Sinceritas tuae devotionis exposcit, amor scientiae litteralis, quem tuis affectibus diuturnis prosequeris, exigit, tuaeque purae intentionis soliditas promeretur, ut tuis desideriis meritoriis et honestis pro tuae mentis solamine favorabiliter annuamus. Praesentatae siquidem nobis petitionis tuae series continebat, quod dudum, cum de ordine fratrum Minorum, cuius professor existis, assumptus fuisti et ad tuam Rigensem ecclesiam promotus, libros, quos in ordine ipso habueras, tecum portasti et hucusque retinuisti, sicut per praelatos de ordine praefato assumptos communiter fieri consuevit, quodque postea multos libros alios acquisisti. Unde, cum huiusmodi primos libros restituere intendas ordini praelibato et alios acquisitos pie distribuere et donare disponas, usu tamen tibi quoad vixeris retento librorum omnium praedictorum, nobis humiliter supplicasti, ut impertiri tibi super praemissis gratiosam iuxta nostrum beneplacitum licentiam dignaremur. Nos igitur, in hac parte zeli tui propositum laudabile attendentes et gratificari volentes liberaliter votis tuis huiusmodi super hoc, tuis devotis supplicationibus inclinati, fraternitati tuae, restitutis praedictis primis libris, quos in ordine ipso habuisti et tecum portasti, ut praefertur, ordini antedicto et de aliis iam dictis libris, per te ut praemittitur acquisitis, parte, de qua tibi conveniens visum fuerit, cuius in hoc conscientiam oneramus, eidem tuae ecclesiae assignatis, reliquos ex eisdem libris acquisitis infra dictum ordinem tuum distribuere valeas, tenore praesentium licentiam indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, VII kalendas iulii, anno sextodecimo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°986., p.530

  •  
    Reg. Vat. t. 102, ep. 1182; cfr. supra n. 366 et infra n. 1006.

    1

  •  
    (a) Postquam iste Fridericus mortuus est (a. 1340), 30 libri, qui ipsius erant, iure spolii ad cameram apostolicam devenerunt. Cfr. Ehrle, Hist. bibl. Rom. pont. I, 234.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156202 (bullarium-franciscanum-4289), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156202 (mise à jour : 26/01/2021).