« bullarium-franciscanum-4281 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Bonifatium de Pisis ord. Min. olim obstante defectu natalium et contra provisionem apost. sedis in episcopum Sulcitan. promotum habilitat ad alium episcopatum obtinendum.1

  •  
    1332, maii 13, Avinione.

  •  
    1332


  •  

    Venerabili fratri Bonifatio de Pisis episcopo olim ad ecclesiam Sulcitanam consecrato.

    Si Romanus pontifex etc. Nuper siquidem ex parte tua nobis devota et humili extitit insinuatione monstratum, quod tu ordinis fratrum Minorum professor, non modico interstitio temporis in eodem ordine tam per exercitium lectionis in acquirenda scientiae margarita, in qua laudabiliter diceris profecisse, quam etiam in aliarum cultu virtutum vehementer animum applicasti, ut gratas Deo virtutum laudes exolveres et per hoc redimeres tuorum defectum natalium, quem tuorum levitate parentum pateris de coniugato genitus et coniugata, quodque, licet scrupulum ipsius defectus agnosceres, tamen Dei timorem oblitus, cum iam dudum concorditer electus fores in episcopum Sulcitanum, electioni huiusmodi consensisti, quae auctoritate metropolitica confirmata extitit tibique, prout episcopalis dignitas requirebat, consecratio impertita (in hiis rite, alias observantia canonum non omissa), nec non tu praemissorum tibi factorum praetextu in spiritualibus et temporalibus administrasti ut episcopus Sulcitanus ac fructus inde percepisti, et alia, quae ordinis episcopalis et pontificalis existunt, ibi et alibi exercuisti ut pontifex per alicuius temporis spatium iam peractum. Sed nos deinde praedictis attentis, et quod antea provisio ecclesiae Sulcitanaea dispositioni apostolicae per nos ex causis legitimis et sub certa forma fuerat decreto interposito reservata, aliumb praefecimus in episcopum Sulcitanum, sicque tu episcopus nullius ecclesiae remansisti et personaliter ad sedem apostolicam accessisti ac praedicta contritus et humiliatus in nostra recognovisti praesentia tua sponte, nobisque pro parte tua fuit devotius et humilius supplicatum, ut iuxta nostrum et apostolicum beneplacitum ac mandatum tibi super iam dictis ignoscere tuoque clementer providere statui dignaremur. Nos igitur, qui licet immeriti Redemptoris nostri, qui regnat in coelis et principatur in orbe terrarum, vicariatus officium gerimus super terram, satagentes, prout humana fragilitas nosse sinit et posse permittit, eius imitatores existere ad misericordiam vere humilibus et poenitentibus impendendam, volentes te benigne atque gratiose prosequi, de solita clementia dictae sedis huiusmodi, etiam tuis (exigentibus meritis, quae tibi, sicut clara testimonia perhibent, laudabiliter suffragantur) supplicationibus inclinati, tecum, ut episcopalem dignitatem, si te ad illam alias canonice vocari seu promoveri seu alias quoquo modo eligi vel postulari contigerit, libere assumi ac eam etiam licite retinere valeas, ad quam te habilitamus et habilem reddimus, de apostolicae plenitudine potestatis (defectu et aliis praemissis et qualibet constitutione seu quibuscumque statutis et consuetudinibus ordinis antedicti, iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, aut privilegiis et indulgentiis apostolicis contrariis, nequaquam obstantibus) auctoritate apostolica de uberioris dono gratiae dispensamus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, III idus maii, anno sextodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°978., p.527

  •  
    Reg. Vat. t. 103, ep. 1403; cfr. supra n. 975 et infra n. 981.

    1

  •  
    (a) Sulci in insula Sardiniae.
  •  
    (b) Scil. Angelum ord. Praed. (a. 1325).

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156194 (bullarium-franciscanum-4281), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156194 (mise à jour : 26/01/2021).