« bullarium-franciscanum-4213 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Indulget, quod Clarissae de Altaripa dioec. Tolosan. uti possint privilegiis Clarissis Tolosan. concessis, et archiepiscopis Narbonen. ac Tolosan. committit, ut ipsis super iisdem privilegiis efficacis defensionis praesidio assistant.1

  •  
    1331, iunii 5, Avinione.

  •  
    1331


  •  

    a) Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui monasterii sanctae Clarae de Altaripa ordinis eiusdem sanctae Tolosanae dioecesis.

    Sacra vestra religio. etc. Et propterea dignum arbitramur et congruum, ut sedes apostolica vos ... ac vestrum monasterium eo amplioribus gratiis et opportunis favoribus prosequatur, quo quietius et liberius praemissa potioribus communitae libertatibus possitis ad laudem divini nominis adimplere. Hinc est, quod nos vestris devotis supplicationibus inclinati, ut vos et illae, quae vobis in ipso monasterio succedent, omnibus privilegiis, indulgentiis, exemptionibus, libertatibus, immunitatibus apostolicis uti et gaudere libere valeatis, quibus dilectae in Christo filiae abbatissa et conventus monasterii sanctae Clarae Tolosan. eiusdem ordinis utuntur et gaudent, devotioni vestrae auctoritate apostolica de speciali gratia indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, nonis iunii, anno quinto decimo.

    b) Venerabilibus fratribus Narbonen. et Tolosan. archiepiscopis.

    Sacra religio dilectarum in Christo filiarum abbatissae et conventus monasterii sanctae Clarae de Altaripa etc. m. m. ut supra usque de speciali gratia duximus indulgendum. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ... eisdem abbatissae et conventui dicti monasterii de Altaripa super praedictis privilegiis, libertatibus, immunitatibus et exemptionibus efficacis defensionis praesidio assistentes non permittatis eas super his ab aliquibus indebite molestari, molestatores nec non contradictores quoslibet et rebelles auctoritate praedicta per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Non obstante etc. Datum Avinione, nonis iunii, anno quintodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°911., p.500

  •  
    Reg. Vat. t. 99, ep. 1098; apud Wadd. l. c. n. 132.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156126 (bullarium-franciscanum-4213), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156126 (mise à jour : 26/01/2021).