« bullarium-franciscanum-4182 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Episcopum Portugalen. procedere iubet contra illos fratres Minores, qui praedicationi, in qua recitanda erat conversio Petri de Corbario, interesse noluerunt.1

  •  
    1330, novembris 5, Avinione.

  •  
    1330


  •  

    Venerabili fratri episcopo Portugalensi.

    Pro consideratione personarum ac locorum et ipsorum excessus delinquentium augmentatione, et quanto personae, quae delinquunt, notabiliores existunt quantoque magis excedunt in publico, tanto in eas prodire debet severior praesidentis et corrigentis officio severitas disciplinae. Sane non sine admiratione quinimmo mentis turbatione percepimus, quod, cum in civitate Portugalensi de nova conversione, recognitione, reprobatione, abiuratione, anathematizatione factis per dilectum filium Petrum de Corbario ordinis fratrum Minorum olim haeresiarcham et scismaticum super suis erroribus et haeresibus, in quos dudum miserabiliter fuit prolapsus, ad reddendum Deo gratias per dilectos filios clericos et religiosos omnes et populum Portugalensem fieret solempnis letania et devota processio ad eiusdem civitatis ecclesiam cathedralem ibique super his solempniter proponi deberet coram clero et populo verbum Dei, priusquam praedicaturus praedicationem inciperet, in qua conversio, recognitio, revocatio, abiuratio et anathematizatio praedictorum haeresum et errorum debebant in publico declarari, habitis quibusdam verbis contumeliosis inter quemdam Praedicatorum et quendam Minorum ordinum fratres, demum omnes fratres eiusdem ordinis Minorum, qui in processione fuerant praelibata (licet, ut praedicationi interessent eidem, ex parte tua requisiti fuissent), nihilominus ipsam ecclesiam exiverunt, quod a clero et populo cum gravi scandalo fuit ad contemptum et ignominiam sedis apostolicae et tui etiam reputatum. Volentes igitur praemissae temeritatis excessus, si veritate nitantur, correptionis debitae non effugere disciplinam, fraternitati tuae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus per te vel alium seu alios (simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii) inquiras seu inquiri facias de praemissis diligenter veritatem et eos, quos super hiis inveneris fuisse culpabiles, auctoritate nostra punias iuxta demerita eorundem, prout videris expedire. Volumus etiam, quod de cetero fratres dictorum ordinum, qui pro tempore praesentes fuerint in civitate praedicta, compellere valeas ad veniendum ad processiones, praedicationes et convocationes alias, quas tu vel vicarius tuus ad laudem Dei mandaveritis faciendas, et ad id eos et alios contradictores quolisbet et rebelles censura ecclesiastica et poenis aliis, prout expedire cognoveris, compellendo: non obstantibus quibuscumque privilegiis et indulgentiis generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existant, eisdem fratribus vel ipsorum ordinibus ab apostolica sede concessis, per quae praesentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus praesentium impediri valeat quomodolibet vel differri et de quibus quorumque totis tenoribus habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Datum Avinione, nonis novembris, anno quintodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°881., p.483

  •  
    Reg. Vat. t. 100, ep. 403. Cfr. infra n. 893.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156095 (bullarium-franciscanum-4182), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156095 (mise à jour : 26/01/2021).