« bullarium-franciscanum-4098 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Mandat officiali Claromontensi, ut in causa inter abbatissam mon. s. Clarae Claromonten. et custodem Alverniae ord. Min. vertente inquirat et referat.1

  •  
    1329, iunii 20, Avinione.

  •  
    1329


  •  

    Dilecto filio ‥ officiali Claromontensi.

    Dudum proposito in consistorio coram nobis pro parte dilectae in Christo filiae Catherinae de Ulmo dicentis se abbatissam monasterii s. Clarae Claromontensis ordinis eiusdem Sanctae, quod, licet ipsa ad regimen dicti monasterii canonice assumpta fuisset illudque gessisset et gereret fideliter et solerter, tamen dilectus filius Iohannes de Tornio, gerens se pro custode fratrum ordinis Minorum custodiae Alverniae, in qua custodia monasterium praedictum existit (asserens, quod praedicta Catherina per dilectum filium Richardum de Uses ministrum provincialem fratrum dicti ordinis Minorum provinciae Burgundiae, de qua provincia secundum instituta dicti ordinis Minorum monasterium et custodia praedicta esse et praedicto ministro ratione sui officii subesse dicuntur, prout id fieri posse dicebat ex privilegio sedis apostolicae speciali, ab huiusmodi regimine dicti monasterii fuerat absoluta), eandem Catherinam sigillo, quo tanquam abbatissa praedicti monasterii utebatur, dictoque regimine spoliarat ac mandarat monialibus et conventui praedicti monasterii, ne eidem Catherinae tanquam abbatissae monasterii praedicti parerent, ac procurarat et fecerat, quominus dicta Catherina in eodem monasterio tanquam abbatissa, prout consueverat, administrare valeret, et quod ex facto ipsius Iohannis eadem Catherina eiecta erat a monasterio et regimine antedictis, propter quae pro parte ipsius Catherinae fuerat ad sedem apostolicam appellatum, et quod dictus Iohannes ante et post appellationem huiusmodi nonnullas alias tunc expressas sibi iniurias irrogarat — eodem Iohanne in contrarium asserente, videlicet quod ipsa Catherina huiusmodi regimen sponte resignarat in manibus ipsius Iohannis resignationem huiusmodi recipientis, prout ex potestate ab eodem ministro sibi in hac parte concessa se posse et id eidem ministro ex dictis privilegiis competere asserebat, et nichilominus per ipsum ministrum rite et iuste ab huiusmodi regimine propter nonnullos ab ea commissos excessus fuerat absoluta: nos causam appellationis huiusmodi et negotii principalis dilecto filio nostro Bertrando sanctae Mariae in Aquiro diacono cardinali audiendam commisimus et nobis postmodum referendam. Coram quo comparentibus in iudicio Iohanne et Catherina praedictis (quolibet videlicet pro parte sua) et per eandem Catherinam pro parte sua quadam summaria petitione exhibita (eodem Iohanne non curante pro se petitionem aliquam exhibere) ac de calumpnia et veritate dicenda in ipsius cardinalis praesentia a dictis partibus in causa huiusmodi praestito iuramento, formatis quoque et traditis quibusdam positionibus et articulis, hinc et inde ad positiones ipsas responsionibus subsecutis, et nonnullis apostolicis et aliis autenticis litteris, instrumentis publicis, actis, iuribus et munimentis in huiusmodi causa pro parte dicti Iohannis productis et datis quibusdam exceptionibus contra ea coram praefato cardinali, in singulis terminis ad singulos actus huiusmodi eisdem partibus peremptorie assignatis, et super hiis omnibus per eundem cardinalem nobis in eodem consistorio facta relatione fideli: quia per ea, quae apud sedem ipsam et coram eodem cardinali in huiusmodi causa sunt exhibita, non potest de ipsius causae meritis apud eandem sedem plene liquere, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus testes, litteras et instrumenta, quae dictus Iohannes super eisdem suis articulis, quos praefatus cardinalis una cum interrogatoriis partis alterius, cum eadem Catherina super dictis suis articulis remissionem habere non curet, tibi sub sigillo suo transmittit inclusos, coram te duxerit producenda infra duos menses post praesentationem praesentium, prudenter recipere ac testes ipsos secundum eadem interrogatoria diligenter examinare procures, litteras et instrumenta praedicta transcribi fideliter faciendo. Si vero ulterutra partium praedictarum testes alterius voluerit reprobare, tu testes, qui super huiusmodi reprobatione producti fuerint, coram te infra unius mensis spatium praedictos duos menses inmediate sequentis sapienter recipias et secundum interrogatoria a partibus exhibenda, si ea exhibere voluerint, alioquin iuxta datam tibi a Deo prudentiam, cum diligentia eosdem examines, depositiones omnium testium praedictorum fideliter in scriptis redactas una cum articulis et interrogatoriis supradictis ac transumptis litterarum et instrumentorum praedictorum sub tuo sigillo inclusas ad nostram praesentiam transmissurus ac significaturus nobis, quae et quanta fides sit eisdem instrumentis et litteris adhibenda — praefixo eisdem partibus termino peremptorio competenti, quo per se vel procuratores idoneos cum omnibus actis, iuribus et munimentis suis huiusmodi causam contingentibus apostolico se conspectui repraesentent, iustam dante Domino sententiam recepturae. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiastica appellatione remota compellas veritati testimonium perhibere; diem vero huiusmodi praefixionis et formam, et quicquid super hiis duxeris faciendum, nobis per tuas litteras harum seriem continentes fideliter intimare procures. Datum Avinione, XII kalendas iulii, anno tertiodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°799., p.399

  •  
    Reg. Vat. t. 90, f. 115, ep. 1317. Cfr. supra n. 759 et infra n. 972.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156011 (bullarium-franciscanum-4098), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156011 (mise à jour : 26/01/2021).