« bullarium-franciscanum-4095 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Concedit Nicolao Ricio de Thoro ministro provinciali prov. s. Angeli ord. Min. indulgentiam plenariam in articulo mortis sibi impertiendam.1

  •  
    1329, maii 26, Avinione.

  •  
    1329


  •  

    Dilecto filio Nicolao dicto Ricio de Thoro ministro provinciali fratrum ordinis Minorum provinciae s. Angeli.

    Provenit ex tuae devotionis affectu, quo nos et Romanam ecclesiam revereris, ut petitiones tuas, illas praesertim, quae animae tuae salutis incrementa respiciunt, ad exauditionis gratiam promptis affectibus admittamus. Hinc est, quod nos tuis devotis supplicationibus inclinati, ut confessor tuus idoneus, quem duxeris eligendum, omnium peccatorum, de quibus fueris corde contritus et ore confessus, eam plenam remissionem, quam Romani pontifices per speciale privilegium consueverunt aliquibus impertiri, tibi, quatenus claves ecclesiae se extendunt et gratum in oculis divinae maiestatis extiterit, semel in mortis articulo concedere valeat, devotioni tuae auctoritate praesentium indulgemus: sic tamen, quod idem confessor de hiis, de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda, eam tibi per te, si supervixeris, vel per alios, si tunc forte transieris, faciendam iniungat, quam tu vel illi facere teneamini, ut praefertur. Nulli ergo etc. Datum Avinione, VII kalendas iunii, anno tertiodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°796., pp.397-398

  •  
    Reg. Vat. t. 92, f. 180, ep. 3290.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156008 (bullarium-franciscanum-4095), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156008 (mise à jour : 26/01/2021).