« bullarium-franciscanum-4087 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Reginae Franciae respondet ad litteras, quibus sibi ordinem Min. commendavit et capitulum ipsius ord. generale prorogandum petivit, eique nova de Ludovico Bavaro, Petro de Corvaria, Michaele de Caesena communicat.1

  •  
    1329, maii 5, Avinione.

  •  
    1329


  •  

    Ioannae reginae Franciae illustri.

    Laeta manu receptis litteris regiis, nobis per dilectum filium Remigium de s. Margarita civem Lugdunensem novissime praesentatis, ipsarum nobis innotuit series sincerum affectum, quem ad nos statumque nostrum pacificum ac fratrum ordinis Minorum statum prosperum gerit regia celsitudo. Et quia res est solliciti plena timoris amor, licet alias eumdem ordinem regia circumspectio nobis duxerit commendandum, nosque intentionem nostram per nostras sibi duxerimus litteras explicandam; quia tamen lingua tertia contrarium eius, quod scripsimus, non est verita seminare, recommendationem eiusdem ordinis iterat et de hiis, quae profert lingua tertia, an veritati consonent, per nos postulat edoceri. Profecto, filia carissima, responsionem, quam tibi super praemissis per nostras fecimus litteras, oblivio de nostra memoria non delevit; et ut de affectione, quam ad eundem ordinem gerimus, sollicitudini regiae satisfiat, indubie volumus excellentiam regiam obtinere, quod ex tunc affectus noster ad eumdem ordinem auctus est merito, non mutatus. Ex tunc enim, non obstante quod ille Petrus de Corvaria, reputatione frater eiusdem ordinis, cathedram beati Petri praesumptuose nimium tentavit occupare seque summum pontificem a suis sequacibus fecerit nominari, Michael quoque olim eorum minister [unacum] nonnullis suis sequacibus a nostra et sedis apostolicae obedientia se velut schismaticus et haereticus duxerit subtrahendum, ministrisque dicti ordinis et aliis fratribus Petrus et Michael supradicti sub poenis gravibus per suas litteras duxerint iniungendum, ut venerabili fratri nostro Bertrando episcopo Tusculano, quem dicto [ordini], quousque de ministro ordinatum foret, vicarium dedimus, in aliquo non parerent nec nostras seu eiusdem vicarii sententias excommunicationis vel alias nullatenus observarent, sed interdicta per nos posita violarent: ordo tamen praedictus generaliter ubique, paucis exceptis personis vilibus, quae fere omnes propter eorum delicta dudum carceri adiudicati fuerant vel erant praesentialiter iudicandi, adeo prompte et plene nostris et dicti vicarii paruere mandatis, sicut unquam summo pontifici vel suo vero ministro paruit dictus ordo. Interdicta quoque nostra servaverunt, ubi potuerunt, fratres dicti ordinis; ubi vero non potuerunt, fugientes de locis illis se ad loca, ubi servare poterant, transtulerunt. Contra fautores quoque Petri et Michaelis tam inquisitores haereticae pravitatis eiusdem ordinis quam ministri et alii, ad quos poterat pertinere, diversos processus fecerunt et sententias protulerunt; ac in praesenti omnes ministri et fratres alii pro generali ministro eligendo spretis mortis periculis, quod erat incredibile, properant versus Parisius gressus suos. Nunquid per haec, filia carissima, meruit dictus ordo, sed et promeruit merito gratiae et favoris augmentum. Quod autem de prorogando capitulo dictae litterae continebant, cum iam ministri omnes Italiae et fratres alii pro generali capitulo opportune transissent Alpes et versus Parisius cum omni festinatione dirigerent gressus suos, non potuimus exaudire, pro certo tenentes, carissima filia, quod, qui tibi talia suaserunt, aut haec fecerunt dolosa suggestione seducti vel quia ordinem non diligunt vel modum nesciunt diligendi. Expedit equidem ordini supradicto, ut potius regatur per generalem ministrum, qui possit loca visitare, prout expediens viderit, quam per vicarium, cui hoc forsitan non licebit. Volumus autem indubie, filia carissima, te tenere, quod generale capitulum in instanti festo Pentecostes celebrandum fuit per praecedens generale capitulum iuxta statuta eiusdem ordinis ordinatum. Licet enim de triennio in triennium fit generale capitulum in dicto ordine celebrandum, hoc locum habet, cum superest generalis minister; sed si interim morte generalis minister esse desierit vel alias ministeriatus officio sit privatus, sicut fuit praesenti tempore, in instanti festo Pentecostes est generale capitulum celebrandum.

    Ut autem de hiis, quae ad Dei honorem et exaltationem fidei est in partibus Italiae Salvatoris nostri clementia hiis diebus praeteritis operata et continuo operari non cessat, regalis excellentia notitiam habeat pleniorem, ad gaudium et exultationem animi tui deducimus, quae secuntur. In primis enim inter partem gentis dicti Bavari et civitates Lucanam Pistoriamque ex una parte ac ipsum Bavarum ex alia vertiginis immisit spiritum, sicque gens illa Bavari una cum parte civium civitatum supradictarum rebellarunt contra dictum Bavarum et capto illo, quem pro rectore Bavarus dimiserat in civitate Lucana, occupaverunt civitatem praedictam et eam contra Bavarum detinent occupatam; cives autem Pistorienses coacta gente Bavari per se regunt civitatem praedictam. Mediolanum insuper fere cum omnibus aliis civitatibus Lombardiae, quae sibi obedire consueverant, rebellarunt, sicque in campis ipsum oportet persistere, cum civitates ipsum prorsus renuant recipere et sibi in aliquo obedire. Synagogam quoque malignantium et operantium detestabilia et iniqua etiam, Petri videlicet de Corvaria et ministrorum ipsius, etiam Dominus dissipavit; praecepto quidem dicto Petro et suis sequacibus per Pisananos, quod eandem civitatem exirent, furtive festinarunt recedere quasi nullo eorum alio expectato; quomodo autem dictus [Petrus] se gerit, communiter ignoratur. Populus autem Romanus hiis diebus proxime praeteritis in manu legati nostri Tusciae in Urbe praesentis, praesente populo congregato, per suos syndicos necnon et nobiles, qui tunc in dicta civitate aderant, per se ipsos iuramentum fidelitatis, reverentiae et obedientiae praecipue contra Bavarum et Petrum praedictos et eorum sequaces corporaliter praestiterunt, recognoscentes se circa ea, quae fecerunt circa Petrum et Bavarum praedictos, errasse graviter, eaque, quatenus de facto processerant, quantum ad eos pertinere poterat, revocarunt. Vir autem ille scismaticus et haereticus Michael de Caesena una cum Bona — immo verius Mala — gratia, suo complice, de Pisis exiverunt cum Bavaro ac cum eo pervenerunt usque Cremonam et creditur, quod ab eo se debeant separare. Ut autem de statu nostro, de quo benevolentia regia se sollicitam reddit, tuis desideriis satisfiat, noscat regalis clementia, nos Dei misericordia hominis exterioris sospitate perfrui, licet interior propter multa mala, quae cernit committi continue, quibus non potest occurrere, nimium praegravetur; sed spei nostrae anchoram in illum ponentes, qui ventis et mari imperat et quiescunt, eius spectamus misericordiam, ut non mundo reddat secundum sua perversa opera, sed secundum multitudinem miserationum suarum ipsum in viam suorum dirigat mandatorum: desiderantes continue, utriusque regalis excellentiae habeas sospitatem, quam ille dignetur concedere, cui, cum voluerit, subest posse. Datum Avinione, III nonas maii, anno tertiodecimo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°788., pp.385-386

  •  
    Reg. Vat. t. 115, f. 124, ep. 737, apud Wadd. l. c. ad a. 1329 n. 2; cfr. Rayn. Ann. eccl. ad a. 1329, n. 69, et supra n. 721 a.

    1

  •  
    (a) Waddingus omisit haec verba: Ut autem de hiis usque: desiderantes continue, quorum loco scribit: Ceterum desideramus, filia carissima, continue.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156000 (bullarium-franciscanum-4087), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156000 (mise à jour : 26/01/2021).