« bullarium-franciscanum-4082 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Rudolfum iun. marchionem de Baden aliosque nobiles monet, ut sic faciant custodiri passus terrarum suarum, ut Michael de Caesena, Guilelmus Okam, Bonagratia de Pergamo transeuntes capi possint.1

  •  
    1329, aprilis 2, Avinione.

  •  
    1329


  •  

    Rodulpho iuniori marchioni de Baden.

    Eam de tua, fili, sinceritate fiduciam in Domino gerimus, quod tanquam vir catholicus et devotus Romanae ecclesiae matri tuae abhominans iniurias, quae sibi ab haereticis et scismaticis eorumque fautoribus inferuntur. Sane nobilitatis tuae prudentiam credimus non latere, qualiter nos dudum contra Michaelem de Caesena olim ordinis fratrum Minorum generalem ministrum ac Bonagratiam et Guilelmum Okam eiusdem ordinis, complices suos, de Romana curia fugitivos, exigente iustitia procedentes, praefatum Michaelem ab officio ministeriatus dicti ordinis deposuimus, ac tam ipsum quam dictos complices excomunicationis et aliis diversis poenis innodavimus, sicut in processibus nostris confectis super hoc plenius continetur. Cumque Michael et complices supradicti, qui adhaerendo Ludovico de Bavaria et Petro de Corvaria haereticis et scismaticis manifestis se vehementer suspectos de huiusmodi haeresis et scismatis criminibus reddiderunt, sint per terras tuae ditioni subiectas, sicut habet quorundam assertio, in proximo transituri, eandem nobilitatem tuam rogamus et in Domino attentius exhortamur, quatinus pro divina et apostolicae sedis reverentia zeloque fidei orthodoxae passus et transitus terrarum ipsarum sic velis facere solerter et fideliter custodiri, quod, si praefatus Michael eiusque complices aut fautores praedicti vel eorum aliqui perinde transierint, per te capi possinta nobis et sedis praedictae ad expensas nostrae camerae sub fida custodia transmittendi. Per hoc enim gratum Deo praestabis obsequium, teque zelatorem fidei catholicae patenter ostendes fervidum, ac nostram et sedis eiusdem benedictionem et gratiam promereberis ampliorem. Datum [Avinione, IV nonas aprilis, anno tertiodecimo].

    I. e. m. Roperto comiti palatino Reni, duci Bavariae; Ulrico comiti de Wirtenberg; ... dicto dem Hofwart de Sterrenvels militi; Gerlaco et Henrico comitibus de Nassawe; episcopo Argentinen.; episcopo Lingonen., administratori eccl. Basileen.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°783., p.380

  •  
    Reg. Vat. t. 115, f. 97, ep. 555; cfr. supra n. 773 et infra n. 793. Illi fugitivi nihilominus integri intactique Monachium, caput Bavariae superioris, pervenerunt.

    1

  •  
    (a) In registro capiatis loco per te capi possint.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155995 (bullarium-franciscanum-4082), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155995 (mise à jour : 26/01/2021).