« bullarium-franciscanum-4080 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Episcopum Tholonen. aliosque exequi iubet sententiam pro rectore ecclesiae s. Michaelis de Peyra (Pera) dioec. Constantinop. contra fratres Min. in eodem loco degentes super portione canonica latam.1

  •  
    1329, martii 31, Avinione.

  •  
    1329


  •  

    Ven. fratri episcopo Tholonen. et dilectis filiis ‥ maioris Ianuen. et ‥ s. Mariae in vineis Ianuen. praepositis ecclesiarum.

    Significavit nobis dilectus filius Gualterius rector ecclesiae s. Michaelis loci de Peyra Constantinopolitan. dioc., quod causa, quae inter ipsum et dilectos filios ‥ guardianum et conventum fratrum ord. Min., eiusdem loci dudum super canonica portione, quam sibi idem rector ab eisdem guardiano et fratribus asserebat deberi, diu extitit ventilata, per nostram fuit diffinitivam sententiam terminata, per quam iidem guardianus et fratres ad solvendum eandem canonicam portionem sibi ac suae ecclesiae pro praeterito et futuris temporibus condempnati fuerunt, venerabili fratre nostro Petro nunc Aurasicen. tunc Tholonen. episcopo, eius proprio nomine non expresso, ac vobis, filii praepositi, eidem rectori super praemissis per nostras certi tenoris litteras executoribus deputatis, quodque item Petrus episcopus solus in huiusmodi executionis procedens negotio, prout ex forma litterarum poterat earumdem, processus suos contra guardianum et fratres praedictos fecit excommunicationis, suspensionis et interdicti sententias continentes, prout in huiusmodi executionibus est fieri consuetum, et quod iidem processus fuerunt iisdem guardiano et fratribus legitime publicati, quodque praefati guardianus et fratres eosdem sententias et processus non sine temeritate nimia contempnentes eis minime parere curarunt. Quare idem rector nobis humiliter supplicavit, ut, cum in dicto loco de Peyra non sint alii praeter dilectos filios fratres ordinis Praedicatorum, per quos posset praefata sententia executioni debitae demandari, providere sibi et eidem ecclesiae paterna sollicitudine dignaremur. Quare discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quod vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios, etiam si fratres eiusdem ordinis Praedicatorum existunt, praefatam sententiam auctoritate nostra executioni debitae demandare curetis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non obstantibus etc. Dat. Avinione, II kal. aprilis, anno tertiodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°781., pp.379-380

  •  
    Reg. Vat. t. 90, ep. 1889. Cfr. supra n. 630.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155993 (bullarium-franciscanum-4080), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155993 (mise à jour : 26/01/2021).