Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Monet Accursium ord. Min., prav. haer. in Tuscia inquisitorem, ut in coeptis perseveret intrepide et constanter.1
-
1328, iulii 1, Avinione.
-
1328
-
Accursioa de ordine fratrum Minorum, inquisitori haereticae pravitatis in Tuscia.
Licet hoc tua nobis discretio suggerat verisimiliter supponendum, fidedignis tamen intellecto relatibus, quod erroribus usquequaque scismaticis, quos in ipsis partibus (nequitiae spiritu hoste humani generis inspirante) « spirans ventus ab aquilone » disseminat, prout inquisitoris immo tyronis et pugilis catholicae fidei requirit officium, verbo et opere te opponis, te, fili, qua mereris laude in Domino plurimum commendamus, prudentiam tuam paternis suasionibus excitantes, ut perseveres in coeptis tam intrepide quam constanter, cum id tibi apud Deum et apostolicam sedem rationabiliter sperare possis [fore] ad meritum, et consideratio praemii minuat vim flagelli. Datum Avinione, kalendis iulii, anno duodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°719., pp.-353
-
Reg. Vat. t. 114, f. 141, ep. 1472.
1 -
(a) Cognom. « Bonfantini »; cfr. infra n. 831.