« bullarium-franciscanum-4012 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Committit Bertrando (de Turre ex ord. Min.) episcopo Tusculan. vicariatum ministeriatus generalis ord. Min. monetque ministros provinciales, custodes, guardianos ceterosque fratres Min., ut ei obediant.1

  •  
    1328, iunii 13, Avinione.

  •  
    1328


  •  

    [Ven. fratri] Bertrando episcopo Tusculan.

    Ad nostri apostolatus auditum dudum fidedigna relatione perducto etc. ut supra n. 714 usque fecimus et evocari. Cum autem tam praefatus Michael quam praedicti complices non comparerent, cumque praemissa sint adeo notoria, quod nulla possunt ratione celari, nos eosdem Michaelem et complices eius de fratrum nostrorum consilio reputavimus contumaces dictumque Michaelem excommunicationis, depositionis et inhabilitatis ad quoscumque honores, dignitates et status ecclesiasticas [poenas] et sententias per nos contra ipsum ut praefertur promulgatas declaravimus incurrisse atque Michaelem et complices propter contumaciam excommunicationis sententia duximus [innodandos].

    Sane, quia eodem Michaele sic etiam officio ministeriatus ordinis Minorum privato, sicut superius est expressum, praefatum ordinem non decet nec expedit gubernatore carere, nos ordini praelibato [inter dilectionis nostrae] brachia constituto providere super hoc sollicitudinis studio cupientes et attendentes, quod per te, frater, qui ordinem ipsum fuisti professus et administrationes diversas in eodem, antequam ad pontificalem dignitatem et honorem cardinalatus vocatus extitisses, gessisti statumque ipsius ordinis et personarum conditiones plene cognoscis, ordo ipse poterit melius dirigi ac etiam gubernari: nos cum fratribus nostris deliberatione praehabita... et diligenti et de consilio eorumdem administrationem generalem eiusdem ordinis ac vicariatum ministeriatus generalis ipsius, donec de ministro generali fuerit ordini praelibato provisum, auctoritate apostolica et de apostolicae potestatis plenitudine tuae providentiae committimus tibique concedimus facultatem statuendi, ordinandi, mandandi, corrigendi, reformandi [cunctamque iurisdictionem] per te vel alium seu alios, de quibus tibi videtur, plenarie in eodem ordine exercendi ac etiam ordinandi omnia et singula, qua reformationi, .... conservationi et bono statui eiusdem ordinis cognoveris expedire; nec non contradictores quoslibet et rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendi, non obstantibus etc. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatinus onus administrationis et curae vicariatus huiusmodi [pro] eiusdem sedis reverentia zeloque [religionis] suscipiens reverenter, sic ad [ordinis praedicti] vicariatum huiusmodi gere[ndum te praestes vigila]nter, quod ex tua gubernatione [felicia] incrementa tibi divina [gratia opitulante] recipiat, tuque praeter perennis mercedem gloriae mercedem, quam inde mereberis, sedis eiusdem gratiam merearis. Datum [Avinione], idibus iunii, anno duodecimo.

    Universis et singulis ministris provincialibus, prioribus, gardianis et fratribus ordinis Minorum ubicumque consistentibus.

    Dudum etc. ut supra. Quocirca universitati vestrae in virtute sanctae obedientiae per apostolica scripta mandamus, quatinus eidem episcopo tanquam administratori et dicti ministeriatus vicario ac illi vel illis, quem vel quos ipse super praedictis, quando et quotiens et in quibus eidem videbitur expedire, deputaverit, pareatis et efficaciter intendatis: alioquin sententias sive poenas, quas ipse per se vel per alium seu alios rite tulerit seu statuerit in rebelles, faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Dat. ut supra.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°716., p.350

  •  
    Reg. Vat. t. 114, f. 188, ep. 1788.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155925 (bullarium-franciscanum-4012), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155925 (mise à jour : 26/01/2021).