Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Antonium Minoritam ecclesiae Sagonen. praeficit in episcopum.1
-
1328, martii 20, Avinione.
-
1328
-
Venerabili fratri Antonio episcopo Sagonen.
Pastoralis officii debitum etc. Nuper siquidem vacante ecclesia Sagonen.a (pro eo quod nos venerabilem fratrem nostrum Guillelmum Tergestinum tunc Sagonen. episcopum, apud sedem apostolicam constitutum, a vinculo, quo ipsi Sagonen. ecclesiae, cui praeerat, tenebatur, de fratrum nostrorum consilio et apostolicae potestatis plenitudine absolventes, ipsum ad Tergestinam ecclesiam tunc vacantem duximus transferendum, praeficiendo eum illi in episcopum et pastorem) nos volentes eidem Sagonen. ecclesiae, ne dispendia prolixae vacationis incurreret, paterna sollicitudine providere etc., post deliberationem, quam de praeficiendo ipsi ecclesiae Sagonen. personam utilem ac etiam fructuosam habuimus cum eisdem fratribus diligentem, demum ad te ordinem fratrum Minorum expresse professum, virum utique de religionis zelo, litterarum scientia, prudentia spiritualium et providentia temporalium aliisque virtutum meritis nobis fide dignis testimoniis commendatum, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis, de persona tua ipsi Sagonen. ecclesiae de fratrum eorumdem consilio auctoritate apostolica duximus providendum teque illi in episcopum praefecimus et pastorem, curam et administrationem ipsius ecclesiae Sagonen. tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, tibique fecimus postmodum per venerabilem fratrem nostrum Gaucelinum episcopum Albanen. munus consecrationis impendi etc. Datum Avinione, XIII kalendas aprilis, anno duodecimo.b
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°704., p.341
-
Reg. Vat. t. 87, ep. 2094, apud Wadd. l. c. n. 93.
1 -
(a) Sagona in insula Corsica; cfr. supra n. 676.
-
(b) In e. m. clero ac populo civ. et dioec. Sagonen., vassallis eccl. Sagonen., archiepiscopo Pisan. Die 24 apr. 1331 summus pontifex mensae episcopali Sagonen. quasdam ecclesias incorporat (Reg. Vat. t. 99, ep. 1255).