Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Concedit Roberto de Pontiaco ius patronatus in capella s. Ludovici conf. a Guilelmo ipsius patre in ecclesia b. Mariae de Pontiaco constructa.1
-
1328, ianuarii 26, Avinione.
-
1328
-
Dilecto filio Roberto de Pontiaco militi Meldensis diocesis.
In hiis, quae salutem animarum respiciunt, libenter apostolici favoris praesidium impertimur. Exhibita siquidem nobis tua petitio continebat, quod dudum quondam Guillelmus de Pontiaco pater tuus, gerens ad beatum Ludovicum confessorem specialis devotionis affectum, quamdam capellam in ecclesia beatae Mariae de Pontiaco Meldensis diocesis ad honorem Dei sub vocabulo eiusdem sancti confessoris construxit, quodque tu continuato devotionis affectu intendis eidem capellae dotem de bonis propriis pro sustentatione unius presbyteri, qui in dicta capella ad honorem Dei et eiusdem beatissimi confessoris ac pro tuae et parentum tuorum animarum remedio divina officia celebret, assignare. Nos igitur tuis supplicationibus inclinati, quod tu et heredes ac successores tui in dicta capella, dote prius per te sufficienti pro praedictis et aliis oneribus eidem capellae iuxta diocesani arbitrium assignata, ius patronatus in perpetuum habeatis, quacumque constitutione seu consuetudine contraria non obstante, auctoritate apostolica tenore praesentium tibi dictisque heredibus et successoribus de speciali gratia duximus concedendum. Nulli ergo etc. Datum Avinione, VII kalendas februarii, anno duodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°696., pp.-338
-
Reg. Vat. t. 88, f. 121, ep. 3311.
1