« bullarium-franciscanum-3917 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Hugolino abbati mon. s. Petri ord. s. Ben. et Matthaeo Ungari lectori ord. Min. Perusin. mandat, ut sibi mittant inquestam contra Petrum Mini de Florentia ord. Min. factam.1

  •  
    1326, augusti 21, Avinione.

  •  
    1326


  •  

    Dilecto filio Hugolino abbati monasterii sancti Petri et Mathaeo Ungari lectori fratrum ordinis Minorum Perusinorum.

    Pervenit nuper ad nostri apostolatus auditum, quod Petrus Mini de Senis ordinis fratrum Minorum, dudum sui ordinis habitu non absque magna temeritate dimisso, per mundum vagabundus in animae suae periculum dictique ordinis et multorum aliorum perniciem instigante humani generis inimico discurrens, ad quosdam fratres, qui eiusdem ordinis fuerant, scismaticos et excommunicatos et a sede apostolica dictoque ordine reprobatos, in insula Siciliae commorantes seu latitantes se transtulit, diutius conversando cum illis aliosque diversos excessus, qui non possent brevi cedula comprehendi, si recitarentur per singula, nihilominus committendo, ac deinde, postquam de carceribus nostris, quibus detentus suis demeritis exigentibus apud sedem praedictam fuerat, liberatus extitit, multa falsa et mendosa in detractionem sedis eiusdem labiis suis laxata licentia in diversis locis Thusciae protulit temerariis ausibus ac etiam divulgavit. Cum autem pro eiusdem Petri liberatione, qui eorum consideratione, quae contra sedem obloquendo praedictam dicebatur temerarie commisisse, captus in illis partibus carcerali custodia detinetur, nobis fuerit cum instantia supplicatum, discretioni vestrae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatinus per vos vel alium seu alios super praedictis omnibus et singulis (summarie, simpliciter et de plano) veritatem diligentius inquirentes inquestam, et quicquid inde feceritis seu repereritis, nobis referre fideliter, ut ordinare valeamus, quod nobis expediens super hiis videbitur, studeatis. Datum Avinione, XII kalendas septembris, anno decimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°623., p.306

  •  
    Reg. Vat. t. 113, f. 328, ep. 1924; cfr. supra p. 96 not. 6 et infra nn. 635 et 636.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155830 (bullarium-franciscanum-3917), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155830 (mise à jour : 26/01/2021).