« bullarium-franciscanum-3889 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Bertrando (de Turre ex ord. Min.) episcopo Tusculan. concedit facultatem testandi.1

  •  
    1325, novembris 22, Avinione.

  •  
    1325


  •  

    (Ven. fratri) Bertrando episcopo Tusculan.

    Cum nihil sit, quod magis hominibus debeatur, quam ut supremae voluntatis liber sit stilus et licitum, quod iterum non redit ad arbitrium: nos tuis supplicationibus inclinati, testandi, ordinandi et disponendi libere de omnibus bonis ad te pertinentibus, cuiuscunque quantitatis seu valoris fuerint, etiam si illa ex proventibus ecclesiasticis seu ecclesiis tibi commissis seu alias personae tuae vel tui cardinalatus intuitu, ratione aut contemplatione ad te pervenerunt et pervenient in futurum, plenam et liberam tibi concedimus tenore praesentium facultatem: proviso, quod libri, quos habebas eo tempore, quo de ordine fratrum Minorum, cuius professor existis, in archiepiscopum Salernitan. assumptus fuisti, post obitum tuum penes dictum ordinem debeant remanere. Nulli ergo etc. Dat. Avinione, X kal. octobris, anno decimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°595., pp.-296

  •  
    Reg. Vat. t. 80, f. 17, ep. 16. Cfr. supra n. 406 a et infra n. 1010.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155802 (bullarium-franciscanum-3889), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155802 (mise à jour : 26/01/2021).