Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Concedit ministro provinciae Hiberniae facultatem recipiendi unum locum in villa de Totmoy.1
-
1325, augusti 13, Avinione.
-
1325
-
Dilectis filiis ministro provinciali et fratribus ordinis Minorum in Hiberniae partibus constitutis.
Inter ecclesiasticos ordines in domo Domini militantes illud de benedictione coelesti ordini vestro et vobis ad laudes speciales adscribitur ac rerum efficax experientia magistra testatur, quod ubique locorum, in quibus degitis, fideles populos ad salutis gratiam evocatis, proficientes vobis per vitae virtutum merita et aliis nihilominus per exempla. Nos igitur, qui lucrifieri animas Christo cupimus et vestros ab hactenus sensimus et iugiter sentimus odores, libenter loca vestra in diversis orbis partibus propagamus, sperantes in illo, cui per decantationes laudum devotum impenditis holocaustum, quod, quanto latius loca ipsa diffundimus, tanto abundantius spiritualis odoris aromata de vestris bonis operibus sentiemus. Cum itaque dilectus filius nobilis vir Ioannes de Berminghema de Hiberniae insula, comes de Louthe, sicut eius nobis exhibita petitio continebat, habens ad ordinem vestrum specialem devotionis affectum, ac diligenter considerans, quod in villa sua de Totemoyeb Daren. dioec. propter religiosorum carentiam et distantiam ab eadem raro ibidem praedicatur seu proponitur verbum Dei, quodque vos mentes fidelium aedificabitis inibi verbo pariter et exemplo, unum locum ad opus, nomen et usum fratrum dicti ordinis in villa praedicta dare et concedere sit paratus et ad id nonnulla vobis caritatis subsidia impertiri: nos eiusdem Ioannis devotis in hac parte et vestris supplicationibus inclinati, ut huiusmodi locum in dicta villa recipere ac in eo aedificare et construere domos, capellam seu oratorium cum aliis necessariis officinis ac inibi habitare libere valeatis sine iuris praeiudicio parochialis ecclesiae dictae villae et iuris cuiuslibet alieni (constitutione fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri super hoc in contrarium edita non obstante), dum tamen villa praefata ad hoc sit idonea et in ea duodecim fratres dicti ordinis inibi commorantes honeste et congrue valeant sustentari, auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, idibus augusti, anno nono.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°586., p.292
-
Reg. Vat. t. 79, ep. 1977, apud Wadd. l. c. n. 37.
1 -
(a) Sive Birmingham, alias Mac-Feorais.
-
(b) Totmoy, postmodum Monasteroris, sive Mainistir-Feorais, in cust. Dublin. Wadd. l. c. scribit Rotemoye, Lonche (Louthe), Breinghem (Berminghem)!