« bullarium-franciscanum-3879 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Concedit indulgentias visitantibus ecclesiam Clarissarum Meten.1

  •  
    1325, augusti 9, Avinione.

  •  
    1325


  •  

    Universis Christifidelibus praesentes litteras inspecturis.

    Vitae perennis gloria etc. Cupientes igitur, ut ecclesia monasterii monialium sanctae Clarae Metensisa ordinis eiusdem sanctae a christifidelibus eo libentius congruis honoribus frequentetur, quo per hoc fideles ipsi potiori coelestis dono gratiae senserint se refectos: universitatem vestram rogamus et hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus ad ecclesiam praefatam ipsius monasterii imploraturi vestrorum a Domino veniam peccatorum in humilitate spiritus accedatis; nos enim, ut christifideles ad merita quasi per praemia salubriter invitemus, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in nativitatis Domini, Paschae, Ascensionis, Pentecostes, quatuorque beatae Mariae virginis gloriosae nec non in beati Ioannis Baptistae et sancti Francisci et eiusdem sanctae Clarae festivitatibus: centum, eis vero qui per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes devote visitaverint annuatim, quadraginta dies de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Avinione, V idus augusti, anno nono.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°585., pp.291-292

  •  
    Reg. Vat. t. 79, f. 325, ep. 2161.

    1

  •  
    (a) Metz in custodia Lotharingiae prov. Franciae.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155792 (bullarium-franciscanum-3879), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155792 (mise à jour : 26/01/2021).