« bullarium-franciscanum-3816 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Marino de Diano unam capellam in ecclesia parochiali de Diano dioec. Capudaquen. (Capaccio) in hon. b. Ludovici episcopi construendi ibique capellaniam erigendi concedit facultatem.1

  •  
    1324, martii 14, Avinione.

  •  
    1324


  •  

    Dilecto filio nobili viro Marino de Diano domino de Camerota Capudaquensis dioecesis.

    Sincerae devotionis affectus, quem ad nos et Romanam geris ecclesiam, promeretur, ut in hiis, quae tuae et aliorum salutem animarum respiciunt, petitionibus tuis, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Exhibita siquidem nobis tua petitio continebat, quod tu, cupiens terrena in coelestia et transitoria in aeterna felici commercio commutare, ad honorem et laudem beati Ludovici episcopi gloriosissimi confessoris unam cappellam in parochiali ecclesia de Diano Capudaquensis dioecesis construere desideras et eidem capellae pro uno presbytero perpetuo cappellano, qui pro tua ac parentum et propinquorum tuorum animarum salute inibi perpetuo debeat celebrare, sufficientes redditus de bonis propriis assignare. Quare pro parte tua nobis fuit humiliter supplicatum, ut tibi construendi cappellam praedictam in dicta ecclesia cum assignatione dictorum reddituum, dioecesani loci licentia minime requisita, concedere licentiam dignaremur. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, tibi construendi ut praemittitur praefatam cappellam in ecclesia supradicta, assignata per te perenniter eidem cappellae de bonis propriis ut praefertur iuxta ipsius dioecesani arbitrium dote sufficienti pro huiusmodi presbyteri sustentatione et aliis ipsius cappellae oneribus supportandis, liberam tibi concedimus tenore praesentium facultatem, iure patronatus in eadem cappella tibi et haeredibus tuis perpetuis futuris temporibus reservato. Nulli etc. Datum Avinione, II idus martii, anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°523., pp.-261

  •  
    Reg. Vat. t. 76, f. 243, ep. 727.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155729 (bullarium-franciscanum-3816), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155729 (mise à jour : 26/01/2021).