« bullarium-franciscanum-3806 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Praelatis infra nominatis committit, ut Boruntium de Florentia ord. Min. recipi faciant in monasterio Insulae Barbarae ord. s. Ben.1

  •  
    1323, octobris 10, Avinione.

  •  
    1323


  •  

    Dilectis filiis ‥ cantori et ‥ sacristae maioris ac ‥ camerario sancti Pauli Lugdunen. ecclesiarum.

    Intenta salutis operibus apostolicae sedis circumspecta benignitas ad ea libenter suarum operationum studia dirigit, quibus animarum obviatur periculis et eorum utilitatibus providetur. Sane dilectus filius Boruntius de Florentia ordinis fratrum Minorum apud sedem apostolicam personaliter constitutus nobis significare curavit, quod ipso in ordine praedicto, quem fuit expresse professus, certis ex causis proficere ad suae salutem animae non valente dilectus filius Michael praedicti ordinis generalis minister eidem Boruntio se transferendi ad aliquod monasterium ordinis sancti Benedicti licentiam per suas patentes litteras specialem auctoritate apostolica sibi in hac parte commissa sub certa forma concessit. Verum, cum ipse cupiat in monasterio Insulae Barbarae prope Lugdunum eiusdem ordinis sancti Benedicti una cum dilectis filiis ‥ abbate et conventu eiusdem monasterii sub regulari habitu Domino famulari, nobis humiliter supplicavit, ut sibi super hiis salubriter providentes eundem in monachum et in fratrem praedicti monasterii recipi de benignitate apostolica mandaremus. Nos igitur, qui cunctorum salutem appetimus et in periclitantium ad portum salutis reductione laetamur, ipsius Boruntii supplicationi benignis considerationibus annuentes praedictamque licentiam sibi per dictum ministrum concessam ratam habentes et gratam et eum a vinculo, quo praedicto fratrum Minorum ordini tenebatur astrictus, nihilominus absolventes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios dictum Boruntium recipi faciatis in monachum dicti monasterii Insulae Barbarae atque fratrem sibique iuxta consuetudinem dicti monasterii monachalem habitum exhiberi ac ipsum sincera in Domino caritate tractari, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Non obstantibus etc. Datum Avinione, VI idus octobris, anno octavoa.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°513., pp.-255

  •  
    Reg. Vat. t. 76, p. 33, ep. 57.

    1

  •  
    (a) Iste Boruntius e factione Spiritualium fuisse videtur; id quod saltem de Francisco de Lutra, de quo n. 514 sermo est, constat.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155719 (bullarium-franciscanum-3806), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155719 (mise à jour : 26/01/2021).