Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Committit rectori ducatus Spoletani, ut fratribus Min. concedat facultatem recipiendi unum locum in districtu villae Cordiglianae.1
-
1323, augusti 15, Avinione.
-
1323
-
Dilecto filio rectori ducatus Spoletani.
Pro parte dilectorum filiorum Hermanni Raynerii et Ugolini et Raynerii eiusdem Hermanni nepotum, militum Perusin., nobis exhibita petitio continebat, quod ipsi zelo devotionis accensi, cupientes terrena pro coelestibus et transitoria pro aeternis salubri commercio commutare, gerentes quoque ad ordinem fratrum Minorum specialis devotionis affectum, in quibusdam possessionibus eorum sitis in districtu Villae Cordiglianaea iuxta Tiberim Perusin. dioec. quemdam locum ad usum fratrum ord. Min. fundare et aedificare proponant nec non fratribus ponendis in loco huiusmodi de necessariis providere; quare nobis humiliter supplicarunt, ut fratribus conventus Perusini praedicti ordinis recipiendi locum huiusmodi ac in eo fratres ipsius ordinis ponendi sive locandi largiri licentiam dignaremur. Nos vero de statu et conditione possessionum seu loci huiusmodi construendi, an sit habilis et sufficiens, notitiam non habentes, gerentes quoque de tuae circumspectionis industria fiduciam in Domino specialem, discretioni tuae praesentium tenore committimus et mandamus, quatenus de sufficientia et habilitate huiusmodi loci plenarie te informans, cum ad hoc sufficientem et habilem pro conventu ipsorum fratrum inibi ordinando [inveneris], eisdem fratribus ipsius conventus Perusin., quod inibi locum fratrum ordinis praelibati cum capella seu oratorio, domibus et aliis necessariis officinis, parochialis ecclesiae eiusdem villae et cuiuslibet alterius iure salvo, construere et aedificare ac in eo fratres ipsius ordinis ponere seu recipere usque ad certum numerum, prout eis expediens fore videbitur, libere valeant, constitutione felicis recordationis Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri super hoc in contrarium edita non obstante, concedas auctoritate nostra liberam et plenariam potestatem. Datum Avinione, XVIII kal. septembris, anno septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°507., p.253
-
Reg. Vat. t. 75, ep. 1663, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, p. 1, n. 120.
1 -
(a) Corciano in custodia Perusina prov. s. Francisci.