« bullarium-franciscanum-3684 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Episcopo Curiensi committit, ut fratribus Min. in Heidelberg licentiam concedat ad alium locum se transferendi.1

  •  
    1320, aprilis 17, Avinione.

  •  
    1320


  •  

    Venerabili fratri ‥a episcopo Curiensi.b

    Ex parte dilectorum filiorum guardiani et fratrum ordinis Minorum in Heydelberchc Wormaciensis dioecesis nobis extitit intimatum, quod locus eorum pro eo, quod est extra muros ipsius oppidi de Heydelberch constitutus, bis [h]actenus propter guerras, quae frequenter in partibus illis ingruunt, fuit destructus, et quod propter dissensionem duorum ducumd in regno Alamanniae discorditer [in regem Romanorum] electorum homines dicti oppidi verisimiliter formidantes, ne a gentibus alterius duorum electorum illud obsideri contingat et sic locus dictorum fratrum esset obsidentibus in tutelam eisdem, infra muros eiusdem oppidi locum alium assignarunt, priorem locum situm extra muros praedictos propter timorem huiusmodi destruere intendentes; quare pro parte dictorum guardiani et fratrum fuit nobis humiliter supplicatum, ut, cum ipsi priorem locum dimittere et alium locum infra dictos muros recipere nequeant (constitutione fel. record. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri super hoc in contrarium edita obsistente) absque apostolicae sedis licentia speciali, recipiendi eundem locum infra muros praedictos eis concedere licentiam dignaremur. Quia igitur de facto huiusmodi et eius circumstantiis notitiam non habemus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, ‥ eisdem guardiano et fratribus recipiendi dictum secundum locum infra muros praedictos priori loco dimisso ‥ concedas specialem licentiam et liberam facultatem. Dat. Avinione, XV kalendas maii, anno quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°395., p.183

  •  
    Reg. Vat. t. 70, f. 484, ep. 1184.

    1

  •  
    (a) Siffrido de Gelnhausen.
  •  
    (b) Chur seu Coira in Helvetia.
  •  
    (c) Heidelberg in custodia Rheni provinciae superioris Alamanniae sive Argentinae.
  •  
    (d) Ludovici ducis Bavariae et Friderici ducis Austriae. De illo cfr. infra n. 545 ac not. ad n. 554 etc.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155597 (bullarium-franciscanum-3684), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155597 (mise à jour : 26/01/2021).