« bullarium-franciscanum-3681 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Ministro provinciae s. Francisci concedit facultatem vendendi quasdam possessionis monasterii de Monte sancto prope Tudertum ord. s. Clarae.1

  •  
    1320, martii 18, Avinione.

  •  
    1320


  •  

    Dilecto filio ministro provinciae beati Francisci ordinis fratrum Minorum.

    Exhibita nobis dilectarum in Christo filiarum abbatissae et conventus monasterii de Monte sancto prope Tudertuma ordinis sanctae Clarae petitio continebat, quod ipsae terras, domos et casalina quaedam tam in civitate quam dioecesi Tudertin. habere noscuntur, ex quorum pretio se credunt posse res magis utiles eidem monasterio adipisci; quare ex parte ipsarum fuit nobis humiliter supplicatum, ut terras, domos et casalina praedicta venditionis titulo in alios transferendi licentiam concedere dignaremur. Nos igitur in praemissis dicti monasterii volentes meliora prospicere ac gerentes de circumspectione tua, qui super his habere poteris notitiam pleniorem, fiduciam in Domino specialem, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquisita super his diligentius veritate, si tandem inveneris terrarum, domorum et casalinorum praedictorum venditionem in utilitatem dicti monasterii redundare, eisdem abbatissae et conventui alienandi, ut praedicitur, terras, domos et casalina praedicta, ita quod eorum pretium in res dicto monasterio magis utiles convertatur (iuramento, quod eadem abbatissa noscitur praestitisse de non alienandis bonis dicti monasterii, Romano pontifice inconsulto, ac inhibitione felicis recordationis Alexandri papae IV praedecessoris nostri in contrarium edita, nequaquam obstantibus) praedictam licentiam eadem auctoritate concedas. Datum Avinione, XV kalendas aprilis, anno quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°392., p.182

  •  
    Reg. Vat. t. 70, ep. 1115, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 86.

    1

  •  
    (a) Todi in custodia cognomini.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155594 (bullarium-franciscanum-3681), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155594 (mise à jour : 26/01/2021).