« bullarium-franciscanum-3673 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Elargitur indulgentias ecclesiam monasterii Colimbrien. ord. s. Clarae visitantibus.1

  •  
    1320, ianuarii 6, Avinione.

  •  
    1320


  •  

    Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.

    Vitae perennis gloria etc. Cupientes igitur, ut ecclesia monasterii monialium sanctarum Clarae et Helisabeth prope Columbriama ordinis eiusdem sanctae Clarae, quod carissima in Christo filia nostra Elisabeth regina Portugalliae illustrisb de licentia nostra de bonis propriis fundasse dinoscitur, congruis honoribus frequentetur ibique nomen frequentius Altissimi collaudetur, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in festo beatae Agnetis, in cuius honore altare in eadem ecclesia est erectum, unum annum, eis vero, qui per octavam eiusdem festivitatis devote visitaverint annuatim, centum dies, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Avinione, VIII idus ianuarii, anno quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°384., pp.179-180

  •  
    Reg. Vat. t. 70, f. 235, ep. 424.

    1

  •  
    (a) Coimbra in custodia cognomini prov. s. Iacobi.
  •  
    (b) Postmodum inter sanctas relata.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155586 (bullarium-franciscanum-3673), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155586 (mise à jour : 26/01/2021).