« bullarium-franciscanum-3671 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Fratribus Praed. et Min. Portugallen. confirmat privilegium liberae sepulturae.1

  •  
    1319, decembris 13, Avinione.

  •  
    1319


  •  

    Venerabili fratri episcopo et dilectis filiis decano et capitulo Portugallen. ac priori et guardiano ac fratribus Praedicatorum et Minorum ordinum Portugallen.a

    Nuper ex parte vestra, filii prior et guardiane ac fratres, fuit in consistorio propositum coram nobis, quod tu, frater episcope, et vos, filii decane et capitulum Portugallen., non permittitis ipsos in ecclesiis et locis eorum iuxta constitutionem, quae incipit « Super cathedram », dudum per felicis recordationis Bonifatium papam VIII editam ac (post revocationem ipsius a piae memoriae Benedicto papa XI subsecutam) per bonae memoriae Clementem papam V praedecessores nostros in statum pristinum restauratam,b habere liberam sepulturam, sed parochianis et civibus Portugallen. et aliis vestris subditis inhibetis, ne apud ipsorum fratrum coemeteria eligant sepeliri; ac deinde vobis, praefati episcope et decane, ex parte una ac procuratore vestro, praefati prior, guardiane et fratres, ex altera propter hoc in nostra et fratrum nostrorum praesentia constitutis, pro parte vestra, praefati episcope et decane, fuit super praemissis ex diverso responsum, quod dudum ante editionem constitutionis eiusdem quaedam conventiones et pacta hinc inde habita fuerant, iuramento et confirmatione sedis apostolicae roborata, videlicet, ut vos fratres in ecclesiis atque locis vestris non reciperetis aliquem ad ecclesiasticam sepulturam, quodque vigore iuramenti et confirmationis huiusmodi praedicta constitutio ad conventiones et pacta praedicta se minime extendebat. Nos igitur, praemissis propositis et ad ea responsionibus subsecutis et allegationibus factis hinc inde diligenter auditis et quibusdam conventionibus et pactis dudum inter partes utrimque habitis ac in forma communi per sedem confirmatis eamdem lectis coram nobis et diligentius intellectis, de ipsorum fratrum nostrorum consilio volumus et auctoritate apostolica ordinamus, ut praedictis conventionibus et pactis nequaquam obstantibus, cum per dictam constitutionem tollantur omnino, iuxta constitutionem ipsam vos, praefati prior, guardiane et fratres, habeatis liberas sepulturas; vobis, praefati episcope et decane, pro vobis et dicto capitulo iniungentes, ut, si quae alia specialia iura creditis vos habere, per quae constitutioni praefatae forsitan derogetur, illa usque ad initium proximae futurae quadragesimae, quem quidem terminum ad vestram instantiam vobis pro peremptorio termino assignamus, studeatis producere coram nobis, alioquin ex tunc veniendi et allegandi contra constitutionem eamdem sciatis vobis viam quamlibet interdictam. Datum Avinione, idibus decembris, anno quarto.

    In e. m. (m. m.) archiepiscopo Compostellan. et abbati mon. s. Ioannis de Pendurada dioec. Portugallen. ac cantori eccl. Bracharen. tamquam executoribus litterarum istarum.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°382., pp.177-179

  •  
    Reg. Vat. t. 70, ep. 548, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 80 et 81.

    1

  •  
    (a) Porto in Lusitania. Conventus fratrum Min. ibi existens pertinebat ad custodiam Colimbriensem (Coimbra) prov. sancti Iacobi.
  •  
    (b) Cfr. supra n. 196 a.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155584 (bullarium-franciscanum-3671), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155584 (mise à jour : 26/01/2021).