« bullarium-franciscanum-3617 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Mandat cancellario Parisien., ut fr. Petro Aurioli ord. Min. largiatur licentiam legendi.1

  •  
    1318, iulii 14, Avinione.

  •  
    1318


  •  

    Dilecto filio cancellario Parisien.

    Sicut partim experientia partim fidedigna relatione didicimus et te ipsum non latere putamus, dilectus filius Petrus Aurioli ordinis Minorum sic in studio theologicae facultatis diebus insudavit ac noctibus sicque per continuationem studii et exercitium lectionum profecit laudabiliter in eodem, quod dignum se reddidit, ut credimus, ad obtinendum docendi licentiam in huiusmodi facultate. Quia igitur ipsum honestate conspicuum et tantum thesaurum scientiae (divina sibi suffragante gratia) assecutum, dignum est, ut benevolentia prosequamur gratiosa, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem Petro iuxta morem, qui servari in talibus consuevit, licentiam huiusmodi auctoritate nostra, remoto cuiuslibet tarditatis obstaculo, largiaris. Per huiusmodi vero licentiam eidem Petro dandam de nostro speciali mandato nolumus fratribus praedicti vel alterius ordinis iam praesentatis per eumdem vel alium ordinem vel imposterum praesentandis ad huiusmodi licentiam obtinendam aliquod generari praeiudicium vel promotionem eorum quomodolibet retardari. Datum Avinione, II idus iulii, anno secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°330., p.155

  •  
    Reg. Vat. t. 67, ep. 95 de curia, apud Wadd. l. c. ad a. 1318, n. 30; Chart. Univ. Paris. II, 225, n. 772.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155530 (bullarium-franciscanum-3617), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155530 (mise à jour : 26/01/2021).