Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Theodoro marchioni Montisferrati concedit, quod aedificare possit fratribus Minoribus domum in Clavassio.1
-
1317, ianuarii 10, Avinione.
-
1317
-
Dilecto filio nobili viro Theodoro, marchioni Montisferrati.
Devotionis tuae sinceritas promeretur, ut votis tuis in iis potissime liberaliter annuamus, per quae tibi praeter laudis humanae praeconium salutis proveniat incrementum. Oblata nobis siquidem petitio tua continebat, quod tu, cupiens terrena in coelestia et transitoria in aeterna felici commercio commutare, ordini fratrum Minorum in Clavassioa Yporegien. dioecesis, castro tuo utique sicut asseris populoso, domum seu locum aedificare desideras pro tuorum remedio peccatorum. Quare nobis humiliter supplicasti, ut et tibi id faciendi et ipsius ordinis fratribus domum seu locum huiusmodi recipiendi et inhabitandi perpetuo (constitutionibus felicis recordationis Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri et quacumque alia in contrarium editis nequaquam obstantibus) licentiam concedere dignaremur. Nos itaque, tuum hoc pium et laudabile propositum in Domino commendantes, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, tibi et eisdem fratribus licentiam benigne concedimus postulatam, iure ordinariorum et cuiuslibet alterius in omnibus semper salvo. Nulli ergo etc. Datum Avinione, IV idus ianuarii, anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°235., pp.102-103
-
Reg. Vat. t. 64, f. 234, ep. 1669, apud Wadd. reg. pont. Io. XXII, n. 8.
1 -
(a) Chivasso dioec. Iporegien. (Ivrea), tum in custodia Pedemontis provinciae Ianuen.