Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Blanchae filiae s. Ludovici regis Francorum concedit, quod aliqui fratres Minores executores testamenti ipsius esse possint.1
-
1317, ianuarii 1, Avinione.
-
1317
-
Dilectae in Christo filiae nobili mulieri Blancae filiae sanctae memoriae beati Ludovici regis Francorum.a
Tuae magnitudinis praecelsa devotio, per quam nos et apostolicam sedem tamquam benedictionis filia revereris, digne nostros excitat cogitatus, ut illa tibi favore benevolo concedamus, per quae tibi salutis extimas commoda proventura. Exposita siquidem nobis tua petitio continebat, quod, cum tu iam dudum ab ineunte pueritia tua fratres ordinis Minorum et confessores tuos et alias in hiis, quae ad fidem catholicam et morum instructionem pertinent, fideles alumpnos habueris et etiam instructores, et ob probatam fidelitatem, quam erga clarae memoriae [Margaritam] reginam Franciae matrem tuam, dum adhuc viveret, et post eius obitum circa executionem sui testamenti, ad quam deputati quidam fratres Minores fuerant, servaverunt, nobis humiliter supplicasti, ut tibi, quod aliquos de fratribus ipsis executores constituere tui valeas testamenti, concedere dignaremur. Nos igitur tuis supplicationibus inclinati, quod aliquos dicti ordinis fratres, de quibus tibi videbitur, una cum personis saecularibus, quas ad hoc duxeris eligendas, eiusdem testamenti tui executores instituere valeas, dictique fratres in se onus executionis huiusmodi libere suscipere possint et etiam adimplere, quibuscunque apostolicae sedis constitutionibus contrariis nequaquam obstantibus, tibi et eisdem fratribus auctoritate apostolica concedimus de gratia speciali. Nulli ergo etc. Dat. Avinione, kalendis ianuarii, pont. nostri anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°233., pp.-102
-
Reg. Vat. t. 64, ep. 1317 et 1327.
1 -
(a) Cfr. supra n. 93, 198, 206.