« bullarium-franciscanum-3510 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Ioannae comitissae Pictavensi concedit facultatem ingrediendi monasteria religiosarum, etiam Minorissarum.1

  •  
    1316, septembris 30, Avinione.

  •  
    1316


  •  

    Ioannes episcopus, servus servorum Dei,a dilectae in Christo filiae Ioannae comitissae Pictavensib salutem et apostolicam benedictionem.

    Devotionis tuae sinceritas promeretur, ut, quae a nobis suppliciter postulas, tibi affectu benivolo concedamus. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati tibi, ut cum decenti et honesta comitiva monasteria quarumcunque religiosarum inclusarum quorumcunque ordinum, et specialiter Cartusiensium et Minorissarum, non obstantibus ipsorum monasteriorum et ordinum contrariis consuetudinibus et statutis, ingredi libere et licite horis congruis valeas, dummodo earum, quae ipsis praesunt monasteriis, ad id accedat assensus, tuque et eadem comitiva non pernoctetis in ipsis, auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, II kal. octobris, anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°226., pp.-100

  •  
    Reg. Vat. t. 63, f. 77 ep. 226.

    1

  •  
    (a) Verba « Ioannes episcopus, servus servorum Dei » atque « salutem et apostolicam benedictionem » omittentur in litteris sequentibus.
  •  
    (b) De Burgundia (filiae Othonis IV com. Burg. et Matildis com. Atrebaten., cfr. n. 227), uxori Philippi com. Pictaven., filii Philippi IV regis Franc. secundogeniti, paulo post (defuncto Ludovico fratre natu maiore) in regem Franc. assumpti. Cfr. infra n. 229.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155423 (bullarium-franciscanum-3510), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155423 (mise à jour : 26/01/2021).