« bullarium-franciscanum-3502 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Mandat episcopis infranominatis, ut suam in regulam fratrum Minorum declarationem observari curent et fratres contrafacientes ad superiorum obedientiam redire iubeant.1

  •  
    1313, iulii 15, Grauselli.

  •  
    1313


  •  

    Venerabilibus fratribus [Martino] Aretin., [Henrico] Lucan. et [Hermanno] Pistorien. episcopis.

    Dum honestatis fructus et honoris uberiores, quos ordinis fratrum Minorum producit sancta plantatio etc. ut supra n. 212, § 3 usque ingessit. Verum licet huiusmodi dissensionis negotium post consultae discussionis examen et deliberationis exactae consilium per nostrae declarationisa editum duxerimus terminandum, prout in nostris inde confectis litteris, quarum tenorem iam ad fratres dicti ordinis per provinciam Tusciae constitutos pervenisse confidimus, plenius continetur. Quia tamen relatione intelleximus fide digna, quod nonnulli fratres eiusdem ordinis praefatae provinciae occasione dissensionis praedictae, ad illicita laxatis habenis, quaedam loca dicti ordinis in eadem provincia constituta contra ipsius statuta ordinis temeritate propria occuparunt et detinent occupata, suis alias obedire superioribus aspernantes in propriae salutis interitum, ipsius iacturam ordinis et aliorum etiam scandalum plurimorum: nos cupientes, ut declaratio ipsa pro eiusdem ordinis statu prospero et tranquillo plenius observetur, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel unus aut duo vestrum per vos seu alium vel alios eisdem fratribus ex parte nostra in virtute sanctae obedientiae districte praecipere studeatis, ut ipsi, dictam ordinationem plene et inviolabiliter perpetuis futuris temporibus observantes, ad omnimodam praedictorum superiorum suorum obedientiam (omni exceptione et excusatione postposita) revertantur ubicumque, et sicut iidem superiores voluerint, moraturi ac devotum impensuri Domino famulatum secundum ipsius ordinis instituta. Dat. in prioratu de Grausello etc., idus iulii, anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°218., p.97

  •  
    Reg. Vat. t. 60, f. 155, ep. 481 a (n. 9494), apud Wadd. Ann. Min. ad a. 1313, n. 6; cfr. supra n. 217.

    1

  •  
    (a) Incip. « Exivi de paradiso », ut supra n. 195.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155415 (bullarium-franciscanum-3502), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155415 (mise à jour : 26/01/2021).