« bullarium-franciscanum-3480 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Instante et approbante concilio Viennensi cassat constitutionem Benedicti XI Inter cunctas et illam Bonifatii VIII Super cathedram innovat.1

  •  
    [1312, maii 6, Viennae.]

  •  
    1312


  •  

    Dudum a Bonifatio papa VIII praedecessore nostro infra scripta edita decretali, Benedictus papa XI praedecessor noster aliam illius revocatoriam promulgavit, quae, quia (ut probavit effectus) nedum pacis ab auctore ipsius speratae fructum non attulit, quin immo discordia, pro qua sedanda processerat, fomentum non modicum ministravit. Nos eam omnino cassantes, aliam a praefato Bonifatio editam sacro instante et approbante concilio innovamus; subiicientes tenorem illius, qui dignoscitur esse talis: « Bonifatius etc. Super cathedram etc. usque minime praeteriret ».


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°196, p.87

  •  
    Cap. 2 « Dudum » de sepult. in Clem. III, 7; cfr. supra n. 20. — In « rubrica facta (a cardinali Iacobo Stefaneschi, cfr. n. 196 not. 2) de sessionibus tribus concilii Viennensis (a. 1311 oct. 16, 1312 apr. 3 et maii 6) » legimus: « In tertia sessione ... Et de quibusdam excessibus religiosorum et de quibusdam excessibus praelatorum [agebatur] ... et plures aliae constitutiones lectae fuerunt. Et illam Super cathedram innovavit seu renovavit [Clemens V]; rogavit tamen praelatos ter diversis vicibus in eadem tertia sessione, quod aliquid benignitatis ostenderent religiosis, ultra quam dicatur in illa Super cathedram, maxime circa “quartam”; nam non possent alias vivere. Nihilominus tamen, si non consentirent praelati in aliqua mutatione illius Super cathedram, ipse papa sequebatur voluntatem ipsorum et ipsam, ut praedictum est, innovavit. » Cfr. Ehrle l. c. V, 580.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155393 (bullarium-franciscanum-3480), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155393 (mise à jour : 26/01/2021).