« bullarium-franciscanum-3403 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Concedit Clarissis Burdegalen., ut monasterio suo mendicatum aliisque de causis honestis et utilibus exire valeant.1

  •  
    1308, novembris 7, apud Laureum montem.

  •  
    1308


  •  

    Dilectis in Christo filiabus ‥ abbatissae et sororibus monasterii sanctae Clarae Burdegalen.a ord. eiusdem sanctae.

    Odor famae vestrae laudabilis, observantia regularis et alia laudabilia merita, quibus virtutum Domino deservitis, digne nos excitant et inducunt, ut opportunitatibus vestris, quantum cum Deo possumus, benignis et gratiosis favoribus occurramus. Cum itaque, sicut asseritis, adeo premamini onere paupertatis, quod vos oporteat a christifidelibus caritative quaerere victum vestrum: nos vestris supplicationibus inclinati auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut propter hoc et pro vestris aliis negotiis honeste ac utiliter procurandis (cum licentia tamen ministri provincialis fratrum ordinis Minorum vobis et vestro monasterio praesidentis) vestrum exire locum messium videlicet per unum mensem et tantumdem vindemiarum temporibus anno quolibet libere valeatis (quacumque constitutione apostolicae sedis seu quibuslibet statutis vel consuetudinibus vestri ordinis contrariis iuramento, confirmatione sedis eiusdem vel quacumque alia firmitate vallatis, non obstantibus): ita tamen, quod soror iuvenis sine sorore sene aliquatenus non incedat. Praesentibus post triginta annos minime valituris. Nulli ergo etc. Datum apud Laureum montem Burdegalen. dioecesis, VII idus novembris, pontificatus nostri anno tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°120., pp.-54

  •  
    Reg. Vat. t. 56, f. 26, ep. 123 a (n. 3778).

    1

  •  
    (a) Bordeaux in custodia Burdegalen. provinciae Aquitaniae. Cfr. Wadd. ad a. 1290, n. 35.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155316 (bullarium-franciscanum-3403), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155316 (mise à jour : 26/01/2021).