Général
-
Clément V (1305-1314)
-
Petrum Minoritam, cassata eius electione, per provisionem apostolicam ecclesiae Rapollan. praeficit in episcopum.1
-
1308, ianuarii 15, Pictavis.
-
1308
-
Dilecto filio fratri Petro electo Rapollan.
Militanti ecclesiae etc. Sane Rapollan. ecclesia,a ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinente, per obitum bonae memoriae Rogerii episcopi Rapollan. pastore vacante, dilecti filii capitulum ipsius ecclesiae ut est moris convenientes in unum pro futuri celebranda electione pastoris, te ordinis fratrum Minorum professum, in sacerdotio constitutum, per viam compromissi in Rapollan. episcopum communiter et concorditer elegerunt. Et quia infra tempus a iure statutum consentiendi electioni huiusmodi tibi infra tempus legitimum praesentatae tui superioris licentiamb obtinere nequivisti, tu eidem electioni infra tempus debitum consentire non valens ad sedem apostolicam pro ipsius electionis negotio accedere non curasti, propter quod nos electionem ipsam de fratrum nostrorum consilio irritam decrevimus et inanem. Demum vero de ipsius ecclesiae Rapollan. ordinatione sollicite cogitantes, ne prolixioris vacationis exposita incommodis remaneret, post diligentiam, quam ad praeficiendum eidem ecclesiae idoneam et approbatam personam adhibuimus vigilanter, considerantes attentius, quod ex tua multiplici bonitate processit, quod per dictos capitulum unanimi voto et voluntate concordi electus ad ipsius ecclesiae regimen extitisti, in te, quem litterarum scientia praeditum, religionis zelo fervidum, virum quoque vitae laudabilis, conversationis placidae, morum honestate decorum, discretionis et consilii maturitate conspicuum a nonnullis fide dignis audivimus, noster animus requievit. Ad salutem itaque gregis dominici et ipsius ecclesiae statum prosperum intendentes, de te licet absente de fratrum praedictorum consilio et apostolicae plenitudine potestatis memoratae Rapollan. ecclesiae providemus teque ipsi ecclesiae praeficimus in episcopum et pastorem, tibi curam et administrationem ipsius in spiritualibus et temporalibus committendo etc. Datum Pictavis, XVIII kalendas februarii, pontificatus nostri anno tertio.
In eumdem modum dilectis filiis capitulo ecclesiae Rapollan.
In eumdem modum dilectis filiis clero civitatis et dioecesis Rapollan.
In eumdem modum dilectis filiis populo civitatis et dioecesis Rapollan.
In eumdem modum dilectis filiis universis vassallis ecclesiae Rapollan.
In eumdem modum, dilecto filio nobili viro Roberto primogenito carissimi in Christo filii nostri C[aroli] regis Siciliae illustris, duci Calabriae ac regni Siciliae vicario generali.c
Ad ea te nostris sollicite monitis excitamus et exhortationibus paternis inducimus, ex quibus a te libentius executioni productis in oculis divinae maiestatis reddaris acceptior, gratiosus occurras et laudis humanae praeconium erga te gloriosum suscipiat incrementum. Sane Rapollan. ecclesia etc. Datum ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°102., pp.45-46
-
Reg. Vat. t. 55, f. 16, ep. 76 (n. 2385). Cfr. infra n. 103 et 157. Hic electus idem habendus est atque illus Petrus ep. « Epulanus », qui una cum fr. Francisco Scarerio ep. Gaietan. (v. supra n. 53) vitam s. Ludovici ep. Tolosan. scripsit.
1 -
(a) Rapolla in partibus Neapolitanis, quae dicuntur Basilicata.
-
(b) Omnimode requirendam secundum constit. Innoc. IV die 22 apr. 1252 et Alex. IV diebus 9 iunii 1256 et 28 maii 1257 editas.
-
(c) Cui confessor et consiliarius familiarisque dictus fr. Petrus fuisse dicitur.