Général
-
Clément V (1305-1314)
-
Confirmat Minorissis Petragoricen. permutationem quarundam rerum ab ipsis cum comite Petragoricen. factam.1
-
1307, novembris 22, Pictavis.
-
1307
-
Dilectis in Christo filiabus Aremburgi, sorori dilecti filii nobilis viri Eliae comitis Petrogoricen., abbatissae, et Marquesiae, filiae dicti comitis, aliisque sororibus et conventui monasterii sanctae Clarae Petragoricen. ordinis sanctae Clarae.
Cum, sicut oblata nobis ex parte dilecti filii nobilis viri Eliae comitis Petragoricen. petitio continebat, idem comes quamdam dimidietatem decimae, quam habebat suique praedecessores habebant ab antiquo in parochia ecclesiae sancti Laurentii de Prador Petragoricen. dioecesis, quae in terra suae iurisdictionis existit, nec non medietatem quarterii reliquae decimae eiusdem parochiae, quam acquisivit a Raymundo Calculo seniore et Raymundo Calculo iuniore filio eius, laicis dictae dioecesis, ad quos eadem medietas dicti quarterii pertinebat, vobiscum cum quibusdam redditibus in recompensam dictarum decimarum receptis a vobis duxerit permutandas:a nos ipsius comitis supplicationibus inclinati, permutationem huiusmodi ratam et gratam habentes, huiusmodi decimas taliter permutatas vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Pictavis, X kalendas decembris, pontificatus nostri anno tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°97., p.44
-
Reg. Vat. t. 55, f. 34, ep. 182 (n. 2491), apud Wadd. l. c. reg. pont. Clem. V n. 8. Cfr. supra n. 65.
1 -
(a) Cfr. infra n. 107.