Général
-
Benoît XI (1303-1304)
-
Cardinali episcopo Ostien. mandat, ut de bonis Loterii Bonamici a fr. Angelo de Aretio ord. Min. in Tuscia inquisitore confiscatis varieque distractis sollicite inquirat et referat.1
-
1304, februarii 13, Laterani.
-
1304
-
Venerabili fratri N[icolao] episcopo Ostiensi.
Eam gerimus de tua circumspectione fiduciam, quod ea, quae tibi committuntur a nobis, tam prudenter quam fideliter exsequaris. Cum itaque, sicut nuper ad nostrum pervenit auditum, dilectus filius frater Angelus de Aretio ordinis Minorum, tunc inquisitor haereticae pravitatis in Pisana provincia deputatus, contra quemdam Loterium Bonamici civem Pisanum, qui dicebatur eadem pravitate fuisse respersus, post obitum inquirens ipsius memoriam suam huiusmodi occasione damnavit, bona sua Romanae ecclesiae confiscando,a de quibus quidem bonis aliqua per eumdem inquisitorem donata et alia pro modico pretio vendita certis personis, quaedam vero penes aliquos mercatores et nonnulla penes personas alias [deposita] fore dicuntur. Nos ad huiusmodi recuperationem bonorum diligentius intendentes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus super bonis iam dictis, ubi et penes quos fuerint, de quantitate ipsorum auctoritate nostra diligenter inquirens, quae super hiis inveneris, nobis fideliter referre procures etc. Datum Laterani, idibus februarii, pontificatus nostri anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°19., p.11
-
Reg. Vat. t. 51, f. 67, ep. 263 (p. 223, n. 299).
1 -
(a) Hac de re extat et epistola Bonifatii VIII, cui initium Nuper ad aures, data die 11 maii 1297 et exhibita in huius Bullarii tomo IV, pag. 437.