Général
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Si vera sint exposita, & electam ab Episcopo in Abbatissam Monasterii S. Juliæ Brixien. O. S. B. idoneam, & juxta juris apices electam esse compererint, eam confirment, secus de idonea, ac canonice electa præfatum Monasterium provideant. ex Vat. Reg. epist. 266. anni 6.
-
Anno 1300. die 4. Junii.
-
1300
-
BONIFACIUS &c.
Dilectis filiis .... Priori Prædicatorum, & ... Guardiano Minorum Fratrum Ordinum Brixien.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Etsi Religiosorum Locorum, & personarum ipsorum Nobis sollicitudo immineat generalis, de illorum tamen statu prospero attentiùs cogitare Nos convenit, quæ ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinere noscuntur, eorum occurrendo dispendiis, & profectibus, prout donat Dominus, intendendo. Sane præsentata Nobis dilectarum in Christo filiarum Conventus Monasterii Sanctæ Juliæb Brixien. ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Ordinis Sancti Benedicti petitio continebat, quòd Monasterio eodem Abbatissæ regimine destituto, Conventus ipse ad tractandum de futuræ substitutione Abbatissæ insimul convenerunt, & tandem deliberantes ad id per viam procedere compromissi, Venerabili Fratri nostro Bernardoc Episcopo Brixien. provideri ea vice præfato Monasterio de Abbatissa de ipsius Monasterii gremio concesserunt unanimiter potestatem. Idem verò Episcopus hujusmodi potestate recepta, post diligentem super hoc deliberationem habitam, dilectam in Christo filiam Ramburziam de Murro ejusdem Monasterii Monialem nomine, & vice totius Capituli in ipsius Monasterii Abbatissam elegit, & eamdem electionem solemniter publicavit, ipsaque postmodum electa infra tempus a jure statutum hujusmodi electioni consentiens, unà cum prædictis Conventu specialem Procuratorem, & Nuntium pro ipsius electionis confirmatione petenda ad Sedem Apostolicam destinavit. Verùm decreto electionis ejusdem per Procuratorem eumdem nostro Apostolatui præsentato, idem Procurator suppliciter postulavit a Nobis, ut electionem prædictam confirmari, ipsamque electam benedici in partibus illis per discretum aliquem de benignitate Sedis Apostolicæ mandaremus. Nos igitur de circumspectione vestra plenam in Domino fiduciam obtinentes discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus si vobis constiterit, dictum Monasterium ad Nos nullo medio pertinere, inquisita de modo electionis, & studiis eligentis, ac electæ meritis sollicite veritate, si electionem ipsam inveneritis de persona idonea, & honesta, quæ tanto congruat oneri, & honori canonice celebratam, auctoritate nostra confirmantes eamdem, ipsi electæ per aliquem Catholicum Episcopum gratiam, & communionem Apostolicæ Sedis habentem, faciatis vice nostra munus benedictionis impendi, & a suis subditis obedientiam, & reverentiam debitam exhiberi. Alioquin eadem electione rite cassata faciatis ipsi Monasterio de persona idonea in Abbatissam per electionem canonicam provideri, contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo; Recepturi postmodum ab eadem electa, vel ab alia, de qua eidem Monasterio contigerit provideri, nostro & Ecclesiæ Romanæ nomine fidelitatis solitæ juramentum, juxta formam, quam vobis sub Bulla nostra mittimus interclusam. Formam autem juramenti, quod ipsa, vel alia, de qua ipsi Monasterio provisum extiterit, præstabit, de verbo ad verbum, per ejus patentes litteras suo sigillo signatas, per proprium Nuntium Nobis studeatis fideliter quantocius destinare. Non obstante indulgentia, qua Ordinibus vestris a Sede Apostolica dicitur esse concessum, quòd Fratres ipsorum Ordinum, non teneantur se intromittere de quibuscumque negotiis, quæ per ejusdem Sedis litteras committuntur, nisi in eis de concessione ejusdem plena, & expressa mentio habeatur. Dat. Anagniæ II. Non. Jun. Pont. nost. A. VI.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CLXXXVI., p.506
-
(a) Min. FF. Brixien.: Italis Brescia urbis Episcopalis ditionis Venetæ sub Mediolanen. Metropolita sitæ inter Bergomum, & Veronam. De illius Minoritico Cœnobio, quod caput est Custodiæ sui nominis, quodque memorant MSS. Jordani codex, Pisanus, Rodulphius, ceterique Seraphicæ Historiæ tractatores, nos diximus supra pag. 52. no. (a).
-
(b) Mon. S. Juliæ: de quo Sigonius ad ann. 759. scribit, quòd Desiderius Longobardorum Rex, adscito Adalgiso Filio suo in consortium Regni, Ansilbergam filiam suam virginem Divino cultui destinavit, ei ædificando ad Urbem Brixiæ Monasterium hocce, quod ab exordio sui titulum sibi vindicavit S. Juliæ V. & M. cujus reliquiæ a Corsica Insula illuc translata traduntur. Mabillon. lib. 23. Annal. n. 52. & alibi.
-
(c) Bernardo: juxta Ughellum Berardo Madio Emmanuelis filio, viro nobilitate, prudentia, moribus ac in agendis dexteritate conspicuo, qui ab anno 1275. quo Brixiensis Episcopus declaratus est, usque ad an. 1308. quo e vivis excessit, concreditam sibi Ecclesiam prudentissime gubernavit. Ughell. n. 73. in Episc. Brixien.