Général
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Prior O. P. & Guardianus O. M. ab excommunicationis vinculo absolvant Cives Cajetanos, salutari eis injuncta pœnitentia. ex Reg. Vat. Pont. epist. 552. anni 2. & Petro de Alva n. 24.
-
Anno 1296. die 8. Septembr.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
Dilectis filiis ‥ Priori Prædicatorum, & ... Guardiano Minorum Fratruma Ordinum Cajetan. S. & A. B.
Cum sicut accepimus, nonnulli Cives Cajetan. tempore treugarumb, quæ olim in Insula Siciliæ servabantur, & etiam aliàs, ad ipsam Insulam accesserint causâ mercimonia exercendi, deferendo illuc merces, & exinde reportando, sicque in vendendo, & emendo merces ipsas, & etiam aliàs Siculis rebellibus, & hæredibusc quondam Petri olim Regis Aragonum, eorumque Fautoribus participasse noscuntur, propter quæ iidem Cives excommunicationis sententiamd incurrerunt in tales per Sedem Apostolicam generaliter promulgatam. Quare pro parte ipsorum Civium fuit Nobis humiliter supplicatum, ut eos absolvi ab hujusmodi excommunicationis sententiae de benignitate Apostolica faceremus. Nos igitur volentes saluti animarum eorumdem Civium paternâ diligentiâ providere, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus a Civibus prædictis de parendo Ecclesiæ, atque vestris mandatis, juramentis receptis, ac præstita priùs emenda pecuniaria ab eisdem juxta qualitatem, & quantitatem hujusmodi mercationum suarum, & lucri, quod eis ex mercationibus ipsis provenit, eos a prædicta excommunicationis sententia vice nostra juxta formam Ecclesiæ absolvatis, injuncta eis pro modo culpæ pænitentia salutari, & quòd deinceps similia non attentent, quod, quantùm particulariter, & a quibus, expressis nominibus singulorum, pro emenda hujusmodi recipiendum duxeritis, Nobis per vestras litteras fideliter intimando. Non obstante indulgentia, qua vobis filii ... Prior, & .... Guardiane, vel Fratribus vestri Ordinis a Sede Apostolica &c. Datum Anagniæ VI. Idusf Septembris, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°XCIII., p.415
-
(a) Guardiano Min. Fratrum: illi videlicet, qui præerat Conventui S. Francisco sacro, nam Conventus sub titulo S. Agathæ iisdem Minoribus addictum tribus milliar. procul ab urbe Cajeta nonnisi anno 1395. nostris cessit. Consule notam (c) super epist. Sua nobis die 26. Febr. hujus anni, ubi tum de Civit. cum de duplici Cœnobio O. M. pluribus diximus.
-
(b) Treguarum: hoc est induciarum.
-
(c) Hæredibus: Alphonso nempe III. & Jacobo II. Hieronym. Bardi in Chronol. Univers.
-
(d) Quondam Petri: hujus nominis III. qui ab anno 1276. usque ad 1285. Regni gubernacula tenuit ex citato Bardi, Raynaldo, & Spondano ad annum 1285. isto n. 15. illo autem n. 25.
-
(e) Excomm. sententiam: quam anno 1282. Martinus IV. generaliter intorsit in omnes quocumque modo favorem, auxilium, vel consilium præstantes invadentibus, aut occupantibus Siciliæ Regnum, ut videre est apud Raynaldum ad ann. 1282. n. 16.
-
(f) VI. Idus: Hinc corrigendus Petrus de Alva loco VI. Idus legens VI. Kalend.