Général
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Fratribus Oxonien. jubet conferri Locum Fratrum de Pœnitentia J. C. ex Vat. Reg. epist. 358. apud Vaddingum in Reges. Pont. n. 22.
-
Anno 1296. die 27. Augusti.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
Venerabili Fratri ‥ Episcopo Lincolnien.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ex parte dilectorum filiorum Guardiani, & Fratrum Oxonien.b Ordinis Minorum tuæ Diœcesis Nobis extitit intimatum, quòd Locus eorum adeo arctus esse dignoscitur, quòd Scholares ad studium in sacra pagina, aliique Christifideles ad audiendum verbum Dei apud Locum ipsum convenire commode nequeunt, & morari, maxime cum propter talia confluat ad Locum ipsum non modica hominum multitudo; qui quidem Locus nonnisi per domum, sive aream Fratrum Ordinis de Pœnitentia Jesu Christi c Oxonien. qui aliàs Saccitæ dicuntur, quæ ipsi Loco Fratrum Minorum est nullo medio conjuncta, potest aliquatenus dilatari. Licèt autem dictus Ordo de Pœnitentia Jesu Christi post Generale Conciliumd institutus per Sedem Apostolicam confirmatus fuisse dicature, est tamen de illis, quibus ad sustentationem Fratrum ipsius Ordinis redditus, aut facultates habere propriæ constitutiones, seu Regula interdicit, sed eis victum per quæstum publicum solet incerta mendicitas ministrare. Verùm fel. record. Gregorius Papa X. prædecessor noster statuit in Concilio Lugdunen. ut Professoribus talium Ordinum sic in eis remanere liceret, si vellent, ut nullum ex tunc ad eorum Professionem admitterent, nec de novo Domum, aut aliquem Locum acquirerent, nec Domos, aut Loca, quæ habebant, alienare possent sine Sedis ejusdem licentia speciali, reservans ea dispositioni Sedis prædictæ in Terræ Sanctæ subsidium, vel Pauperum, aut alios pios usus per Locorum Ordinarios, aut alios, quibus id Sedes ipsa committeret convertendaf. Cum autem Domus, seu Area prædicta eorum Fratrum de Pœnitentia Jesu Christi adeo dicatur ab ejusdem Ordinis de Pœnitentia Fratribus derelicta, quòd de Conventu eorum, qui satis honorabilis esse inibi consuevit, nonnisi quinque Fratres tantummodo remanserunt. Nos volentes hujusmodi dictorum Fratrum Minorum indigentiæ providere, ipsorum devotis precibus inclinati, Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si præmissis veritas suffragatur, eisdem quinque Fratribus, qui inibi remansisse dicuntur, decedentibus, vel se ad alios transferentibus Ordines, Domum, seu Aream eorum prædictam cum juribus, & pertinentiis suis memorato Guardiano, & Fratribus Minoribus pro prædicti eorum Loci ampliatione auctoritate nostra concedas, inducens eos in ejusdem Domus, seu Areæ, ac jurium, & pertinentiarum suarum corporalem possessionem, & defendens inductos, contradictores autem, & rebelles per censuras Ecclesiasticas, appellatione postposita, compescendo. Datum Anagniæ VI. Kalendas Septembris, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°XCI., pp.411-412
-
(a) Lincolnien.: al. Lindum. in Anglia sub Archiepiscopo Cantuarien.
-
(b) Oxonien.: incolis Oxford tunc Diœcesis Lincolnien. postea Episcopali dignitate donata, vetusta, ac celebri Academia refulgens, ubi Fratres nostri Conv. obtinuerunt anno 1220. ex Vaddingo ad eum ann. n. 63. & 64. & nos supra pag. 165. (a).
-
(c) De Pœnitentia J. C.: de quibus aliàs egimus.
-
(d) Gen. Concilium: nempe Lateranense IV. anno 1215. coactum.
-
(e) Fuisse dicitur: at hujus confirmationis diploma nondum apparuit.
-
(f) Convertenda: ut in ejusdem Gregorii Constitutione supra relata.