Général
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Dominium quorundam bonorum pro certis Monialibus ad aliud Monasterium transfert. ex Vat. Reg. epist. 334. apud Vaddingum in Reges. Pontif. n. 12.
-
Anno 1296. die 7. Maii.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Joannæ Abbatissæ, & Conventui Monasterii Monialium S. Laurentii de Monte Salernitan.a Ordinis Sanctæ Claræ Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Nuper fuit ex parte vestra Nobis expositum, quòd cum olim tu filia Johanna Abbatissa, & dilectæ in Christo filiæ Francisca de Salerno, & Jacoba de Oliveto Moniales vestri Monasterii Sancti Laurentii de Monte Salernitano, essetis Moniales Monasterii Sancti Spiritus de Salernob Ordinis Sancti Damiani, quædam vinea in Territorio Salernitanæ Diœcesis in loco, qui dicitur Pastoranum, cujus quidem vineæ fructus, seu redditus quatuor unciarum auri de pecunia, quam tibi Johannæ prædictæ transmiserat pro aliquibus tuis necessitatibus sublevandis Johannes de Procidac pater tuus; de quadam verò alia pecuniæ quantitate præfatæ Franciscæ pro substentatione ipsius a suo patre transmissa quædam apotheca in ipsa Civitate, cujus apotecæ redditus dimidiæ unciæ auri; quoddam insuper Viridarium cum quodam Molendino in prædicto Territorio ejusdem Civitatis in loco, qui dicitur Lambagine; ac quoddam Olivetum in Territorio Castri Ebuli Salernitanæ Diœcesis, quorum quidem Viridarii, Molendini, & Oliveti fructus, seu redditus unius unciæ, & dimidiæ auri valores annuos non excedunt; de alia summa pecuniæ pro substentatione simili dictæ Jacobæ a quondam patre ejusdem Jacobæ exhibita de consensu Abbatissæ, & Conventus prædicti Monasterii Sancti Spiritus ipsi Monasterio tui Johannæ, & dictarum Franciscæ, & Jacobæ Monialium contemplatione empta, & acquisita fuerunt. Cum autem tu prædicta Johanna, & eædem Francisca, & Jacoba de prædicto Monasterio Sancti Spiritus ad prælibatum Monasterium Sancti Laurentii sitis de beneplacito nostrod translatæe; fuit Nobis ex parte vestra humiliter supplicatum, ut præfatas res sic emptas transferre in prædictum Monasterium vestrum S. Laurentii perpetuò dignaremur. Nos igitur æquum, & congruum reputantes, ut Vinea, & alia supradicta, quæ sic, ut prædicitur, dum adhuc tu Abbatissa, Francisca, & Jacoba essetis prædicti Monasterii Sancti Spiritus Moniales, ei acquisita fuerunt, & ipsis ad Monasterium Sancti Laurentii memorati, cui tam tui, Abbatissa, quàm nominatarum Monialium sustentationis onus incumbit, applicentur; & ut pro necessitatibus tuis, & ipsarum de dictarum rerum proventibus tibi, & eis dictæ Sanctæ Claræ Regulæ puritate servata valeat subveniri, petitioni hujusmodi favorabiliter annuendo, juribus existentibus supradictis, Vineam, & Apothecam, Viridarium, Molendinum, & Olivetum supradicta ipsi Monasterio vestro Sancti Laurentii in jus, & proprietatem Apostolica auctoritate perpetuò concedimus. Decernimus quoque irritum, & inane, si secus super his quavis auctoritate fuerit attentatum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis, applicationis, & constitutionis infringere, vel ei &c. Datum Romæ apud Sanctum Petrum Nonis Maii, Pontificatus nostri Anno II.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXVI., p.393
-
(a) De Monte Salernitano: antea Ordinis S. Benedicti ex diplomate Dudum ex relatione &c. insequenti anno Kal. Martii edito.
-
(b) S. Spiritus de Salerno: Metropoli Principatus citerioris in ora maris Tyrrheni Academia celebri, & satis nota, sed hujus Monasterii notitia nunc primum ad nos defertur.
-
(c) Joannes de Procida: qui qualis esset sciri potest ex auctoribus illius Sæculi apud Annal. Eccles. Raynaldi ad ann. 1281. n. 27. & alibi.
-
(d) De beneplacito nostro: quod innotescit per epistolam. Sicut ex relatione sub die 9. Augusti anni 1295.
-
(e) Translatæ: ad reformandum præfatum Monasterium S. Laurentii ex cit. Diplomate Dudum ex relatione &c.