Général
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Electam in Abbatissam Monasterii infrascripti O. S. B. confirment, si idoneam, & canonice electam repererint, secus aliam eligi curent. ex Reg. Vat. Pont. epist. 359. anni 2.
-
Anno 1296. die 20. Aprilis.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
Dilectis filiis ... Priori Prædicatorum, & ... Guardiano Minorum Fratrum Ordinum Mediolanen.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ex parte dilectarum in Christo filiarum ... Priorissæ, & Conventus Monasterii Beatæ Mariæ Pertisugatiæb siti prope Locum de Cornate, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Ordinis Sancti Benedicti Mediolanen. Diœcesis, fuit propositum coram Nobis, quòd Monasterio ipso per obitum quondam Columbæ de Imberzato Abbatissæ Monasterii supradicti Abbatissæ regimine destituto, dictæ Abbatissac, & Conventus convenientes in unum, & per viam volentes procedere compromissi, vocatis omnibus, quæ voluerunt, debuerunt, & potuerunt commode interesse, Guiscardo de Sorexma Clerico Ecclesiæ Sancti Antonini de Brentana ejusdem Diœcesis eligendi personam idoneam vice, & nomine dictarum Priorissæ, & Conventus in Abbatissam dicti Monasterii contulerunt plenam, & liberam potestatem. Idem verò Clericus auctoritate concessionis hujusmodi Humeriam Monialem Monasterii Sancti Ambrosii de Carugated ejusdem Ordinis dictæ Diœcesis, Spiritus Sancti gratiâ invocatâ, in Abbatissam dicti Monasterii Sanctæ Mariæ duxit canonice eligendam. Quare ex parte earumdem Priorissæ, & Conventus fuit Nobis humiliter supplicatum, ut cum rectis dispositionibus nihil debeat difficultatis afferri, & Monasterium ipsum paupertate gravetur, electionem hujusmodi confirmari, & electam ipsam benedici in illis partibus mandaremus. Nos itaque de circumspectione vestra plenam in Domino fiduciam obtinentes, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus inquisita per vos, vel per alium, seu alios de modo electionis, studiis eligentis, & ipsius electæ meritis diligentiùs veritate, si electionem ipsam inveneritis de persona idonea canonice celebratam, illam auctoritate nostra confirmare curetis; facientes eidem Humeriæ munus benedictionis impendi, & a suis subditis obedientiam, & reverentiam debitam exhiberi. Recepturi ab ea postmodum nostro, & Ecclesiæ Romanæ nomine fidelitatis solitæ juramentum juxta formam, quam vobis sub bulla nostra mittimus interclusam. Formam autem juramenti, quod ipsa præstabit, de verbo ad verbum Nobis per ipsius patentes litteras suo sigillo signatas, curetis quantocius destinare. Alioquin eadem electione rite cassata, faciatis eidem Monasterio Sanctæ Mariæ de persona idonea per electionem canonicam provideri, contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Non obstante indulgentia qua vobis filii ... Prior & ... Guardiane, vel Ordinibus vestris dicitur esse concessum &c. Datum Romæ apud Sanctum Petrum XII. Kalendas Maii, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXI., p.389
-
(a) Mediolanen.: Mediolanum, notissima Insubriæ Metropolis. De Conventu O. M. quem ab anno 1212. usque modò Fratres Ordinis nostri incolunt, pluribus agit Vaddingus ad ann. 1212. n. 57. & ad ann. 1256. n. 45. nosque sparsim de eo in superioribus multa notavimus, atque retulimus.
-
(b) Monast. B. M. Pertisugatiæ: quod Mabillonius in Annal. silentio præterit, nisi aliter illud appellet.
-
(c) Abbatissa: At legendum Priorissa, nam Abbatissa, ut ex hac eadem epistola, e vivis excesserat.
-
(d) S. Ambrosii de Carugate: Nisi sub alio nomine in Mabillonio lateat, nullum de illo vestigium apud eundem apparet.